Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1120 » Pag 110 - 111

7.1120
110
111

110
MCXX
A. D. 1049
+ In nomine domini Tricesimo primo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi
principis, et undecimo anno ducatus eius amalfi et surrenti, et octabo anno principatus
ipsorum ducatuum domni gisulfi et filii eximii principis et ducis, et sexto anno ducatus
111
illorum apulie et calabrie, mense iulii, secunda indictione. Memoratorium factum a nobis
iaquinto, et lando, et disidius comites palatii, qui sumus germani et filii quondam desidii
comitis palatii, ante presentia grimoaldi comiti et iudici, Coniuncti sumus gratuita et bona
voluntate et pro salute anime nostre cum peregrino monacho monasterio sancte trinitatis
cavee, quod est situm in locu, ubi metiliano dicitur, in quo dopnus Alferius venerabilis
abbas preest, et offerimus, et tradidimus eidem monacho pro parte eiusdem monasterii
ecclesiam nostram vocabolo sancte marie et sancti nicolai, quam nos predicti germani ecclesiam
ipsam de novo fundamine construximus in rebus nostris, illa pars et propinquo
fluvio siler, ubi proprie ad mercatellum dicitur, et predictas res nostras, que sunt infra
hec fines: a meridie fine litore maris: a parte orientis fine fluvio qui lopa dicitur: a parte
septemtrionis fine qualiter incipit ab ipso fluvio et vadit per padule usque ad aqua, que
dicitur pullu de cerzia gallara, et per ipsam aquam vadit usque fluvium siler; hec vero
omnia, qualiter de fine in fine determinata sunt, nos predicti germani integre obtulimus
et tradidimus iamdicto suprascripto monasterio et predicto monacho, pro parte venerabilis
abbatis, ut autem omni futuro tempore firma sit et stabilis ipsa oblatio. Munimina
que inde habuimus, tradidimus ad confirmationem venerabili ipse monacho, pro parte venerabilis
abbatis et predicti monasterii; Et nos ipsos inter nos fideiussores posuimus; quicumque
vero huius oblationis, ut temerarius presumtor factum nostrum rumpere vel ….
voluerit, a deo patre et filio et spiritu sancto reprobatus a regno in sinistra cum ……
iudicii die sortem accipiat, et cum iuda traditore portionem accipiat ………et ipso
superius disturbatum legit et predictas res nostras, que sunt infra hec fines a meridie …
et inter virgulas legit traditore; quod scripsi ego romoaldus notarius.
+ Ego qui supra grimoalt comes et iudex.
Torna all'inizio