|  | 
 + In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri guaimari, mense agustus
 tertiadecima indictione. ideoque ego infantulus infra etate nomine guaiferio comes, filius
 quondam landoarii comitis, clarefacio abere terra intus hanc salernitanam cibitatem inter
 muro et muricino a super et propinquo ecclesia sancte marie pertinentem ipsius domni principis
 et iohannis comitis germani eius, et ipsa terra mihi est pertinentes a pars supradicti genitori
 meo et ipsius genitori meo pertinentes fuit a pars genitori sui, et ipsius genitori mei in
 sortionem obenit a germani sui, et ipse genitor meus terra ipsa ad casa faciendum datam abuit
 ad foretani hominibus, sicut continet brebem quod da ipsi foretani abui, qui est terra ipsa
 
 coniunta ad muro betere de ista cibitate et de subter parte ad bia; et congruum est mihi pro
 mea anima inclita ipsa terra, in quo ipsi foretani casa fecerunt, offerire in prefatam ecclesia
 sancte marie, in quo dumnellus presbiter et abbas preest; et dum ego supradicto guaiferio a
 mangna egritudo depreensus sum, et in lex nostre langnobardorum continet, ut, si cuicumque
 ante decem et octo annos ebenerint egritudo et se biderit ad mortis periculum tendere, licentiam
 aberent de rebus suis pro anima sua in sanctis locis causa pietatis vel in sinedochio iudicare
 quod voluerit, et quod iudicaberit pro anima sua, stabilem permaneret; et dum ego supradictus
 guaiferio ad mortis periculum me prebideo, congruum est mihi pro mea anima illut offerire
 in iamdicta ecclesia. et ideo ego supradictus guaiferius per hanc cartulam obtulimus
 deo et in ipsa ecclesia sancte marie inclita ipsa terra, in quo ipsi foretani casam factam abunt,
 cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, et cum bice de bia sua et cum sortionem
 meam de ipsa lignamina de ipsa casa in eadem ecclesia offerui, ad securiter amodo et semper
 pars ipsius ecclesie eiusque rectores illut abendum, possidendum, dominandum, omnia
 exinde faciendum quod voluerit. de qua hobligo me qui super guaiferio et meis heredibus amodo
 et semper antistandum et defensandum ad pars ipsius ecclesie et ad rectores eius inclita
 supradicta mea offertione da omnis homines omnique partibus, si taliter illut ad pars ipsius
 ecclesie non defensaberimus, aut si ego meis heredibus quomodocumque per qualecumque
 ratione quesierimus illut vel exinde de potestate ipsius ecclesie vel de rectores eius tollere aut
 contrare, aut si quodcumque causationes inde preposuerimus, componere obligo me et meis heredibus
 in ipsa ecclesia et ad rectores eius tricentos auri solidos costantinos et, sicut superius
 legitur, illut in ipsa ecclesia defensemus. et quando pars ipsius ecclesie vel rectores eius voluerit
 de supradicta nostra offertione exet auctores, potestatem abeant bice nostra in omnibus
 inde causare et finem facere, qualiter voluerit, cum quale monimen et rationem inde abere
 potuerit: tantum de supradicta nostra offertione sceptuabi quarta aloare genitricis mee quod
 per suum morgincaput legibus ibidem abere debet, illo aliut de ipsa terra et casa in ipsa
 ecclesia offerui. ec supradicta offertione feci ante presentia petri iudici et subscripti idoneis
 hominibus. et taliter scribere rogabimus te petrus notarium. actum salerno.
 + ego qui supra petrus iudex.
 |  |