Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1347 » Pag 214 - 214

8.1347
214
214

214
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu christi, temporibus domni iohannis gloriosi ducis
et imperialis patricii, anticipati atque vestis, et domini sergii gloriosi ducis filii eius, anno undecimo
post eorum recuperationem, medio mense martio, indictione prima Amalfi. Certum est me
anna filia iohannis de leone de gutto de iohanne de domna blacta, presenti die pruntissima voluntate
venumdedimus et contradidimus vobis domno pantaleoni vero germano nostro filio suprascripti
domni iohannis genitori nostri Idest plenarium et integrum ipsum pastinum nostrum
quod abemus in citara positum qui dicitur de andrea cum ipsa medietate nostra de ipsa silva
que est in capud de ipso pede pastino cum via sua et omnia sua pertinentia; Unde nichil nobis
remansit aut aliquid vobis exinde exceptavimus quod nobis obbenit in donationem a domna boccia
domini gratia abbatissa vera germana mea per bonum servitium quod ad eam exinde factum
habuimus et illud obbenit ex comparatione a domna marenda vera germana nostra, et ipsam
carta venditionis quod exinde habuit suprascripta abbatissa dedimus vobis eam, ut sic
eos habere et possidere debeatis, quomodo et qualiter continet ipsa suprascripta chartula;
Unde accepimus a vobis exinde plenariam nostram sanationem, idest auri solidos septem ana tari
quattuor per solidos sicut inter nos combenit in omnem deliberationem, et in omnem decisionem,
Ut a nunc die presenti et in perpetuis temporibus in vestra et de vestris heredibus sit
potestatem habendi, fruendi, possidendi, vindendi, donandi vestrisque heredibus, dimittendi
semper liberam habeatis potestatem, sine omni nostra et de nostris heredibus contrarietatem
vel requisitionem in perpetuum. Insuper antestare et defensare vobis eos debeamus ab omnibus
hominibus; quod si minime vobis exinde fecerimus duplo pretio vobis componere promittimus,
et hec charta sit firma in perpetuum.
+ Ego gregorius filius leonis de sergio testis sum.
+ Leo profundus testis est.
+ Ego mauronus imperialis protospatarius testis sum.
+ Ego iohannes scriba filius sergi scripsi.
Torna all'inizio