|  | 
 + In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri iohanni, et decimo anno
 principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense octuber duodecima indictione.
 ante me petrus comes coniuncti sunt dauferi iudex pro pars et vice ecclesie sancte marie, quod
 superius domnus princeps a nobo fundamine construxit in rebus sua inter muro et muricino
 intus civitate salernitana, et dominicu filius gualperti et disiio filius adelmari cum nandi
 fllius adelhisi, ad faciendum inter se finem de rebus correianu, et erbaru, et rosi, et aqua argenza
 stricturie finibus, unde ante os dies inter se guadiati sunt inde finem faciendum, sicut
 ipsa iudicata continunt. modo quidem super eadem rebus sunt coniuncti, et per ipsi dauferi
 iudex, et dominicu, et disiiu ducta est sancta evangelia, et ipse nandi paratus fuit cum tres senes,
 nomina eorum sparanu filius ciceri, et iohanne filius ursi monachi, et iohanne filius maioni
 et cum suis parentibus taliter illut firmare secumdum lex, sicut inter se guadiati fuerunt; set,
 antequam illut per sacramentum finire, paulum infra se cogitantes et loquentes per colloquium
 bonorum hominum perbenerunt exinde ad bonam combenientiam, et ipse nandi manifestabit
 ipsorum da ipso limite in super in pars meridie et de alia pecia de terra cum vinea,
 que est a super casa guisenolfi filius maraldi per finis: de duabus partibus fine via:
 alia pars fine ribus: de super fine iohanni filius maioni, sicut sepe et tufu discernit, neque
 per testes, neque per monimen, nec per nulla quoque inbenta ratione exinde causare aut contendere
 non potere, quod, si aliquando tempore exinde causare aut contendere presumserit,
 triginta auri solidos constantinos componere eorum se obligabit, et tacitum aput eis omni
 tempore inde manere. et ipsi dauferi iudex pro pars predicte ecclesie et pro pars ipsorum
 et una cum ipsi dominicu et disiio, cuius pro pars adbocator est, manifestaberunt ipsius
 nandi da ipso limite in supter in pars septemtrionis, sicut ipso iudicatum continet, per finis:
 a pars occidentis fine ballone et coniungente in ribus qui dicitur salprandi, et saliente per
 ipso ribus usque a supradicto limite, et per ipso limite exiente in via que pergit ad ipsum
 monte, et inde trabersante a super ipsa vinea, et exiente rectum in unum ballone qui descendit
 in aqua argenza, et inde descendente in via antica, et per ipsa via descendente usque
 ubi modo guisenolfus filius maraldi residente est, et inde rebolbente per alia via et coniungente
 in via que pergit ad correianu, et per ipsa via coniungente et descendente in ribus quod est
 priore fine: infra ipse finis sceptuaberunt ipsa pecia de terra cum vinea; et neque per testes,
 
 neque per monimen, nec per nulla quoque inbenta ratione exinde causare aut, contendere non
 potere. quod si aliquando tempore exinde causare aut contendere presumserit, triginta auri
 solidos constantinos componere eis obligaberunt, et taciti omni tempore inde manere; et da
 ipso limite usque ad ipso pesclu. unde ipsa aqua exiit, omni tempore per partes inde aqua
 lebare et portare ubi boluerit; unde per partes inter se mediatorem posuerunt amatus filius
 sillicti. unum iudicatum continet, qualiter ipsum dumnellus presbiter et abbas cum ipso suo
 adbocatorem causaberat cum nandi filius adelhisi de suprascripta rebus de eodem locis, sicut
 ipsum iudicatum continet, et da unde ipsa aqua exiit, per partes eos portare, ubi boluerit
 toti suprascripti et suis heredibus. et taliter scribere fecimus te iohanne notarium qui interfuisti.
 + ego qui supra petrus.
 |  |