|
275
+ In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo nono, temporibus
276
domni nostri Roberti gloriosissimi ducis, mense maio
secunda indictione. Presenti me Maraldo clerico et notario aliisque
subscrivendis testibus Lando filius quondam Dominici et
Gemma uxor sua filia quondam Nicolai et Iohannes clericus filius
ipsorum Landonis et Gemme, dibina sibi inspirante clementia pro
amore omnipotentis Dei et salute animarum suarum, sicut eis congruum
fuit, sponte per hanc cartulam obtulerunt in ecclesia Beati
confessoris Nicolai, que constructa est subter castellum vetus Caputaquis
ubi Casavetere dicitur, et ipsa ecclesia cum omnibus ad
eam pertinentibus pertinens est domno Gregorio filio quondam
bone memorie domni Paldulfi filii domni Guaimarii
principis, integras omnes terras et casas et ceteras res stabiles
sibi quocumque modo pertinentes seu que eis pertinentes fuerint
tam intra hac nova civitate Caputaquis quam et foris per cunctas
fines et pertinentias Caputaquis et Lucanie et ubicumque, cum
omnibus que intra eas sunt cunctisque eorum pertinentiis et cum
integris vicibus de plateis et anditis et viis suis et cum omnibus moniminibus
ex ipsis terris et casis et rebus continentibus. ea ratione
ut semper in ipsa ecclesia permaneant et pars ipsius ecclesie licentiam
habeat de eis facere quod voluerit. tantum, donec ipsi
Landn et Gemma et Iohannes vel unos eorum vixerint, integram
ipsa oblationem sua potestate hutendi fruendi teneant et de usufructu
qui ex ea fuerit quod voluerint faciant sibe omnes seu donec
aliquis illorum vixerit et ipsi Lando et Gemma et Iohannes
omni anno donec omnes vel quibis eorum vixerit dent parti ipsius
ecclesie censum tarenos bonos quattuor presentis Amalfitane
monete; post obitum vero omnium illorum videlicet Landonis et
Gemme et Iohannis ipse ususfructus integrum extinguatur et at
suam proprietatem hoc est ad partem ipsius ecclesie redeat. et si
ipsi Lando et Gemma et Iohannes vel unos eorum de hac terra
Caputaquis exierit aliubi ad abitandum, integrum ipse ususfructus
extinguatur et ad iamdictam proprietatem suam redeat; et si in
hac terra qualibet ex eis vel omnes reversis fuerint ad abitandum
et sub dominio ipsius ecclesie manere et esse voluerint, integram
suprascripta oblationem in suprascripto tenore teneant et ipso
censum omni anno parti ipsius ecclesie sicut suprascriptum est
277
dent. et per convenientiam ipsi Lando et Gemma et Iohannes
guadiam Iohanni abbati pro parte ipsius ecclesie dederunt et fideiussorem
posuerunt Eleutherium filium quondam Petri et per
ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper defendere
ad partem suprascripte ecclesie cuncta que in eadem ecclesia sicut
suprascriptum est obtulerunt in suprascripta ratione ab omnibus
hominibus; et tribuerunt licentiam ut, quotiens pars ipsius
ecclesie voluerit, potestatem habeat ea per se defendere qualiter voluerit,
cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eis ostenderit.
et si sicut superius scriptum est ipsi Lando et Gemma et
Iohannes et illorum heredes parti ipsius ecclesie non adimpleverint
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes
componere parti ipsius ecclesie quinquaginta auri solidos
constantinatos. omnia autem suprascripta fecit ipsa Gemma cum
voluntate ipsius Guidonis viri et mundoaldi sui, et ipse Iohannes
similiter suprascripta fecit per absolutionem ipsius genitoris sui. verumtamen
et suprascriptum censum dent omni anno sicut suprascriptum
est in festibitate sancti Nicolai. verumtamen hoc memorando
confirmamus, ut deinceps ipsi Lando et Gemma et Iohannes
sub dominio et defensione permaneant de ipsa iamdicta
ecclesia sicut et alii boni et liberi homines sub aliorum dominio
et defensione manere et esse videntur. Et taliter scripsi ego Maraldus
clericus et notarius qui interfui. S.
+ Ego Maraldus clericus.
+ Ego Lotherius.
| |