Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.940 » Pag 101 - 102

6.940
101
102

101
+ In nomine domini bicesimo primo anno principatus salerni domni nostri guaimari
glorioso princeps, et primo anno principatus eius capue, et primo anno ducatus eius amalfi,
mense magius, septima indictione. memoratorium factum a me romoaldus filius quondam
iohanni clerici de nuceria ante subscripti testes tradidit mihi domnus adelferi diaconus
et archipresbiter et abbas rebus pertinente ecclesie sancti massimi, quod ipse domnus
abbas retinet, et est rebus ipsa baciba in eodem loco nuceria, ubi dicitur ad campu magoni,
et ex omni parte ipsa pecia de tera abet finis de ipsa ecclesia; tali ordine illut
mihi tradidit, ut amodo et usque nobem anni illut eos tenere et dominare, et illut eos laborare,
et per omnis annum illut seminare, sicut meruerit, et per omnis annum faciamus
per tempore de aire faciamus nos scire ipse domnus abbas, vel pars de ipsa ecclesia, ut
102
ibi dirigat missum suum, et nos ipsi labori recolligamus et tritulemus, et demus ibi ad
ipsum missum terraticum de ipsa rebus, quomodo est consuetudo de alia rebus predicte ecclesie
de predicto locum nuceria tollendum terraticum, et nos ipsum missum nutriemus
secundum nostra possivilitate, dum ibi steterit pro recipiendum ipso terraticum, ad ipso
costitutum remittamus ipsa rebus ad ipsa ecclesia. de qua per bona combenientia guadia
mihi ipse domnus abbas dedit, et una mecum adesset ioannes thio meus filius quondam
romoaldi, et per ipsa guadia obligabit se et pars predicte ecclesie defensare mihi meique
eredibus amodo et ipso constitutum ipsa rebus da omnis omines cum bice de bia sua, unde
ipse domnus abbas de ipsa guadia quod mihi dedi, mediatorem mihi posui ferrandus
clericus filius quondam aczoni; quod si taliter nobis non adimpleberit et aliquit inde contradisserit,
per ipsa guadia componere obligavit se nobis ipse domnus abbas vel pars predicte
ecclesie decem auri solidos costantinos. verumtamen demus illorum terraticum, quomodo
modo tollet ipsa ecclesia terraticum de alia rebus sua de eodem locum, et unc brebem
scripsi ego romoaldus notarius.
+ Ego adelferus notarius diaconus archipresbiter et abbas
+ Ego urso presbiter et cardinalis.
Torna all'inizio