63 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro basilio magno imperatore anno quimquagesimo tertio. sed et 
constantino frater eius magno imperatore anno quimquagesimo: Die vicesima 
tertia mensis magii indictione undecima neapoli: Certum est me donatum 
filium quondam maraldi una cum consensu theodonanda coniux mea. et abitatoribus 
in loco qui nominatur maranum: a presenti die promptissima voluntate 
venumdedi et tradidi tivi leone ferrario qui nominatur papaleone 
filio quondam gregorii ferrarii: Idest integras sex uncias meas ex integra 
clusuricella de terra posita in memorato loco maranum ad fossa de centum 
una cum arboribus et introitum suum et omnibus sivi pertinentibus. 
qui coheret sivi ad ipsas sex uncias meas que tivi superius venumdedi ab 
uno latere et de uno capite terra tua memorati leoni ferrarii. et de alio 
latere est alias sexuncias ex ipsa clusuricella portionis iohannis uterino germano 
meo. et ad vero alio capite via pubblici qui est iuxta silba qui pergit 
ad sanctum angelum ad arcicasa. De qua nichil michi exinde aliquod remansit 
aud reserbavi nec in aliena cuiusque personas. quod absit commisit 
aud iam commicto potestatem: set a presenti die et deinceps prenominatas 
integras sex uncias meas ex integra clusuricella posita in memorato loco 
maranum ad fossa de centum qualiter illud per memoratas coherentias exegregavi 
una cum arboribus et introitum suum et omnibus sivi pertinentibus 
qualiter superius legitur a me tivi sit venumdata et tradita in tua tuisque 
heredibus sit potestatem queque exinde facere volueritis ab odierna die 
semper liberam abeatis potestatem: et neque a me memorato donato cum 
consensu memorata theodonanda coniugi meae neque a meis heredibus nec 
a nobis personis summissis nullo tempore numquam tu memorato leone ferrario 
aud heredes tuis quod absit abeatis exinde aliquando quacumque requesitione 
aud molestia per nullum modum nec per summissis personis a 
nunc et imperpetuis temporibus. Insuper et ab omni homines omnique personis 
omni tempore ego et heredes meis tivi tuique heredibus exinde in 
omnibus antestare et defensare debeamus propter quod accepi a te exinde 
in presentis Idest auri tari duodecim in omni decisione seu deliberatione: 
64 
Quia ita sic nobis complacui: si autem aliter fecerimus de is omnibus memoratis 
per quobis modum aud summissis personis tunc componimus nos 
et heredes nostris tivi tuisque heredibus auri solidos sex bythianteos et hec 
chartula venditionis ud super legitur sit firma: scripta per manus petri curialis 
per memorata undecima indictione + Hoc signum + manus memorati 
donati et memorata theodonanda iugales quod ego qui memoratos pro eis 
subscripsi et memorati tari 
+ ego gregorius filius domini marini testi subscripsi et suprascripti 
tari confessus percepisse + 
+ Ego Iohannes Curialis: testis subscripsi et memorati tari confessus 
percepisse + 
+ Ego stephanus filius domini sparani: testi subscripsi: et memorati 
tari confessus percepisse + 
+ Ego petrus Curialis Complevi et absolvi per memorata undecima 
indictione +
  |