Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1198 » Pag 245 - 246

7.1198
245
246

245
MCXCVIII
A. D. 1054
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense magio, septima indictione. Memoratorium factum a me maio presbiter filio
quondam maionis de locum rota, eo quod ante subscripti testes per convenientia guadia
mihi dedit sicardus filius suprascripti maioni, et fideiussorem mihi posuit seipsum, et per
ipsam guadiam obligavit se et suos heredes, ut homni tempore lavorare mecum ad communiter
inclite rebus de tavellaria, quod ille retinet nasci nascendo a parte domne theodore
et de filii eius, et primis ex ea de inde omnia de ipsa rebus que in parte domnica
debet esse, et illut aliud totum, que de ipsa rebus ebenire debet ipsius sicardi, vel ad eius
heredes, dividamus illud inter nos per medietate, et inclita medietate inde deant mihi vel
246
at meos heredes, reliqua medietate sibi habeant, et si non convenerit ipsius sicardi germanum
meum ipsa rebus mecum lavorare, sicut dictum est, a presente retdad mihi et
cui oc scriptum in manum paruerit, toti ipsi solidi, quod ego ei modo prestiavi de tari
boni, quali modo ego ei dedi ana quattuor tarenos per solidos, et si, sicut superius scriptum
est, ipse sicardus et suos heredes non adimpleverint mihi et cui hoc scriptum in manum
paruerit, et aliquit de suprascriptis contradixerint, per ipsam guadiam obligavit se ipse
sicardus et suos heredes componere mihi et cui hoc scriptum in manu paruerit, quinquaginta
auri solidos constantinos et suprascripta adimplere. Quod scripsi ego iohannes
notarius.
+ Ego iohannes clericus et notarius qui et subscribsi.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio