Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.942 » Pag 103 - 105

6.942
103
105

103
+ In nomine domini vicesimo primo anno principatus salerni domni nostri guaimarii
gloriosi principis, et primo anno principatus eius capue etiam et ducatui amalfi, mense
iunius, septima indictione. memoratorium factu a nobis maghenolfus presbiter et cardinalis
et iohannes subdiaconus, eo quod ante presentiam domni alferi venerabilis archidiaconus
et archipresbiter et abbas ecclesie sancti maximi, qui est unum de dominii ipsius
ecclesie, et ibidem adesset amatus iudex advocator ipsius ecclesie et aliis ydoneis hominibus,
per largietatem et absolutionem ipsius domni abbati et pro parte ipsius ecclesie tradidimus
falconi filio quondam iohanni ballensi, qui nuncupatus fuit sarracenus, una pecia
de terra cum arbustis vitatis pertinentem ipsius ecclesie, quod abet in locum sancto cyrico,
ubi proprio ad airole dicitur, quod nos pater et filius in beneficium tenemus a pars
ipsius ecclesie, et olim rebus ipsa offerta fuit in ipsa ecclesia per quidam roctelmanus
lius ildeprandi, et est ipsa pecia, quod ei tradidimus, infra has fines et mensuras: de una
parte fine bia que discernit inter hec rebus et rebus archiepiscopii salernitani, sunt inde
passi quinquaginta septem: de alia parte fine supradicte ecclesie, inde passi decem et nobem:
de alia parte fine similiter ipsius ecclesie, inde passi biginti sex: de alia vero parte
fine poiu, unde bia est, et coniuniente in supradicta alia bia inde passi octuaginta quadtuor,
104
ad iusto passum homini mensuratum. per ista fines et mensuras inclitum illut ei
tradidimus cum vice de ipse bie, tali hordine, ut amodo et semper ad sua et de sui eredes,
natos nascentes, sint potestatis illut tenendum et dominandum, fobee et omnis sue hutilitatis
ibi faciendum iusta ratione, et totis arbustis ipsis de ipsa traditionem annualiter
apto tempore laborare de super et de supter, sicut locus ipse meruerit, et ubi meruerit,
arbores et vites planctarent, et propagines, ubi meruerit, traierent et surierent, que sint
ipse viti de bono vitinio, quas ibi planctaberint et unde propagines traxerint, et annualiter
toturn illut apto tempore seminarent, quale semente ibi meruerit, et lavori ipsi studiare
et recolliierent suis temporibus, et sic totis arbustis ipsis annualiter apto tempore
laborarent de super et de supter, quatenus semper in melius proficiad et non disperead
et perfectum paread lavoratum, et unde meruerit, circoitum totum illut cludere bonum et
semper clusum illut aberent; et annualiter per vindemie et per ayre scire faciant nos pater
et filius, vel pars ipsius hecclesie, ut illuc dirigamus missum nostrum, vel nos ibi pergamus,
et illis totis arbustis de ipsa traditione suis temporibus vindemiaret et ad palmentum
procuraret; et si poma, ubi fuerit, suo tempore colliierent, et de omnis vinum et poma
quam inde exierit, tollant inde nos vel missus noster medietatem, et ipse falco vel sui
eredes medietatem, et ipsa medietate nostra de ipso vinum illis reponant per annum ad
domum suam de ipso locum in organea nostra da vinum, que illorum ibique dederimus,
que per illis sint per annum bona conciata et studiata, et faciant nobis salbum ipso vinum
nostrum, donec illut inde tollamus, absque degeneratione et ignem; et cum ipso vinum
inde tulerimus, statim ipsa organea labaret, ut non peread, et toti lavori exinde ad aream
ibique per annum adunarent et tritularent, stante nos vel missum nostrum, seu pars ipsius
ecclesie, et de omnis victum et laborem quam inde exierit, tollamus nos vel missum nostrum,
seu pars ipsius ecclesie, terraticum secundum consuetudo ipsius loci, et ipso aliut
sivi aberet, ita ut ipso victum purgatum sit, sicut meruerit; et dum pro ipsa vindemia per
annum et pro ipse aire ibi steterimus nos, vel missum nostrum, et pars ipsius ecclesie,
illis nos notriret secundum illorum possivilitatem, et palmentatica nobis daret per annum
unum parium de pulli, et stetit pars ipsius ecclesie inclita ipsa tradictione semper illorum:
defensandum da omnis homines omnique partibus: preter, quale tempore illut tenere et laborare
noluerint aut non voluerint, tunc inclita ipsa traditione cultata et studiata et operata
de perfectis arbustis vitatis, sicut in ipso locum meruerit, remittant illut in pars ipsius
ecclesie cum ipsa organea nostra quod abuerint, et licead illum et sui eredes inde exire
cum omnia illorum causam mobilia, et pergad, ubi voluerint. unde in eo hordine per combenientiam
guadia nobis dedit ipse falco et fideiussore nobis posuit se ipsum per partes
105
placentem, ut si taliter omnia suprascripta per supradicto hordine ille et sui eredes, nobis
vel in pars ipsius ecclesie non adimpleberint et aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia
componere obligavit se ipse falco et sui eredes, nobis vel in pars ipsius ecclesie sancti
maximi, triginta auri solidos costantinos. emissum est nobis isto brebem per ipsum falco
de supradicto mense iunius, septima indictione, quod scripsi ego myrandus notarius.
+ Ego dauferius notarius me subscripsi
+ Ego iaquintus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio