Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.163 » Pag 207 - 208

1.163
207
208

207
+ In nomine domini quadragesimo quarto anno principatus domni nostri guaimarii principi
et quarto anno principatus domni gisolfi eius filio, mense nobember decima indictione. Ideoque
ego andrea filius ramperti, quum declaratus sum a partibus ipsius genitori meo mihi abere pertinet
terra bacuum intus hanc nobam salernitanam cibitatem erga casa de heredes quoddam
domni waiferii principi et congruum est mihi illos bindendum, interea ego superius nominatus
andrea bona mea bolumtate per hanc cartula benumdedimus tibi guidoni comes filius vone recordationis
domni guaimarii principi ipsa predicta terra de intus hanc salernitanam cibitatem:
abentes finis de super parte fine vestra, sicut pariete fabrito discerni, de alia parte fines de
heredibus maghenolfi, de supter parte fines de heredibus gaidoni et pertange im fines de heredes
ipsius maghenolfi, et de alia igitur parte fine andito; est per mensuria longitudo pedes triginta
unum et summisse uno, et latitudo pedes biginti quinque ad iuxta manum homini mensuratum.
hec vero terra, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrid, totum in integrum
cum proprie finis et vice de bia sua et cum omnia imfra se abentibus trasactibus nomine et a
funditus eos tibi nominato guidoni comiti benumdedimus, unde nec nobis nec cuiqua hominibus
nihil restitit nec dicimus remanere sortionem. et pro comfirmandam et staviliscendam hanc
nostra bindictione, nunc a presentis recepimus a te nominatum guidonem comitem emtorem
nostrum statutum pretium, idest auri tari numerum triginta; finitoque vero pretium aput nos ea
vero ratione, ut nuc a presenti die et im perpetuis temporibus tu nominatus guido comes quam
208
et tuis heredibus predicta nostra bindictiorie, ut superius scriptum est, securo nomine abere et
possidere baleatis et faciatis, quod volueritis. ex qua repromittimus et hobligo me qui supra
andrea et meis heredibus tibi nominato guidoni comiti quam et ad tuis heredibus, ut eaque
nostra bindictionem, ut dudum dictum est, nos vobis ab omnis homines inantestare et defensare
promittimus et hobligamus. quit sim minime potuerimus aut noluerimus eos vobis defensare,
vel si nos ipsi forsitans per quavis modis removere aut retornare quesierimus, ante omnia questio
nostra sit bacuum et inanis, et duplum supradicto pretium vobis componere promittimus et
hobligamus; et que aput vos fuerit remelioratum vel factum hedificium, sub estimationem pretii
vobis restituamus; de colludio autem legibus vobis iuremus per dei misteria. seu et pro vestra
perpetua securitatem dedimus vobis ad defensionem ad semper abendum due cartule, qualiter
ipse genitor meus eadem terra comparatam abui, ut si vobis exinde contentio fuerit exurta et
volueritis nos exinde avere defensores, semper ipse nobis ante iudice ostendere deveatis usque
ad veram et diffinitam legem, post vero finem facta, ipse cartule in vestra et de vestris heredibus
rebertas potestatem; et si nolueritis nos aut nostris heredibus exinde avere defensores, licead te
et tuis heredibus bices nostras in omnibus exinde causare et omnis legem et iuxtitiam exinde
recipere, et per vos ipsi siatis exinde vobis defensores. et tali ordine te alderissi notarium scribere
rogavimus. actum salerno.
+ ego ermetancus
+ ego theodericus me subscripsi
+ ego mirandus presbiter filius suprascripti andree
+ ego ermenandus clericus.
Torna all'inizio