Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6. Appendix » 6.A9 » Pag 161 - 162

6.A9
161
162

161
In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi anno ab incarnatione
eius millesimo nonagesimo quarto die octaba mensis septembris indictione
secunda amalfi. Certum est me . . . ocia . . . . filia leonis da lacqua
et uxor Iohannis filii petri per consensum et voluntate suprascripti Iohannis
viri mei et michi suprascripto . . . . . vinditio que inferius reclarata est
certissime gratanter placet. A presenti die promptissima voluntate venumdedimus
atque tradidimus vobis domino Iohanni presbitero exadelfo fratri nostro
filio domini constantii presbiteri tio nostri filii Iohannis da lacqua abii
nostri. Idest omnia cum omnibus quantum abere et possidere . . . . . .
in ipsum montem da cervi quod divisum abuimus . . . . . . . genitori vestro.
et quantum in commune at . . . . . . . . . in predicto loco. hoc
est castanietis querquetis curtis silvis vacuam et plenum totum vobis eos
venundedimus et quantum michi ibidem obbenit da parte de suprascripto
genitori meo et reclaramus vobis exinde ipsas fines. a supra et desuper
. . . . . . . . . ecclesie sancte marie. de uno latere ponitur fini finem
de ipsis . . . . . . et de alio autem latere ponitur fini finem nostra
sicut ipsa merisem proclamat. cum salva ejusdem viam suam et omnia
sua pertinentia. et cum ipsa . . . . . . . . . nostra de ipsa cammara ibidem
abentem Unde de quantum in predicto loco abuimus nichil nobis remansit
aut aliquid vobis exinde . . . . . . . ipsa vero predicta merisem
et alia chartula una comparationis quod exinde abuimus vobis eas dedimus.
et firmamus vobis ut si exinde alia chartula inventa dederit apud nos vel
apud nostros heredes. apud vos et vestros heredes eas mittamus sine vestra
damnietate vel amaricatione. Unde accepimus a vobis . . . . de plenariam
nostram sanationem idest auri solidos duodecim ana tari quattuor
per solidos sicut inter nos convenit in omnem deliverationem et in omnem
decisionem a nunc die presenti et in perpetuis temporibus in vestra et de
vestris heredibus sit potestate faciendi et iudicandi vobis exinde omnia quod
volueritis sine omni nostra et de nostris heredibus contrarietatem vel requesitionem
in perpetuum. quam hec omnia quia vobis venundedimus qualiter
162
superius legitur obbenit nobis a suprascripto genitori nostro. et at
eum obbenit partem ex comparationis et partem da parentes suos . . . . .
et vindicem nobis eos ab omnibus hominibus. quod si minime vobis adimpleberimus
duplo suprascripto pretio vobis componere promittimus et hec
chartula sit firma in perpetuum + Manso filius domini sergii comitis mauronis
testis est
+ Pantaleo filius domini muski de domino Costancio testis est
+ Pantaleo filius domini Iohannis de domino pulcharo testis est
+ Ego sergius scriba filius domini Iohannis curiali scripsi.
Torna all'inizio