Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.626 » Pag 154 - 156

4.626
154
156

154
+ In nomine domini domno basili dibina gratia imperator augusto, deo propitius quinquagesimo
tertio anno imperii eius, et cum eo regnante constantino frater eius, sanctissimis
imperatoribus nostris, mense december, hoctaba indictione. Memoratorium factum a
me deusdede diaconus filius quondam petri clerici, qui sum commorantes intus cibitate luceria,
clarefacio enim, quia que fuerat maio filius quondam maielgari ut daret ei fresa
nepotem meam et filiam quondam iohanni verus germanus meus et filius supradicti petri
clerici. Ego vero per eius rogum et de aliis vonis ominibus largitus fuit ei talia hadimplere.
De qua coram presentia hottoni iudicem et suprascriptos testes per vonam convenientiam
guadia michi dedit ipse qui supra nominatus maio et filius supradicti magelgardi, et mediatores
michi posuit ansarico filius quondam iaquinti et radelchisi filius quondam nicole
tali tinore, ut tolleret sibi ad uxorem abendum fresa nepotem meam et filiam supradicti
iohanni; quod si eam tollere voluerit, tunc centum aurei solidos constantinos nobis componere
obligabit, et ipsa nepotem meam tolleret uxorem per invitis per eadem guadia et
per districti ipsi mediatores et obligata pena.
Secunda namque guadia michi dedit ipse qui supra nominatus maio et mediatores michi posuit
ansarico et radelchisi eo tinore, ut per manus de michi meique eredibus vel illi omini, cui
hunc brebem in manum esse paruerit, pro pars eidem nepoti mee lectum paratum cum lena,
colcetra et plumateum, toti nobi et voni plenique de plumis, Et at tribus anni completi daret
nobis pellitia serica, funda tinea noba et bona cusita et bene conciata cum hornatura
155
sua, Et sex anni completi daret nobis mancipia bona inbentus absque omni lesionem membris
et corpori sui, Et usque dum ei deus omnipotens ipsa mancipia dederit, faciat serbire ad ipsa
nepotem meam uxore sua, sibe cum libera, sibe cum ancilla, in omni iuxta imperationem
ad pannos labandum, et aquas auriendum, et omni sua utilitate peragendum, sicut decet
serbire ancillam ad domina vel domini sui. Et si ad diem venerit mortis ipsa nepote mea
uxore sua, potestatem abeat una mecum vel cum meis eredibus iudicare et dare pro anima
sua ex predicto placito sibe ipsa pellitia serica, sibe ipsum lectum, unam ex is duabus causis,
qualem sibi eligere voluerit, sine contradictione sua et de eius eredibus. Et si taliter michi
meique eredibus ipse prenominatus maio vel eius eredes per ordinem non adinpleberit, et
aliqua intentione nobiscum exinde excitare voluerit, tunc viginti aurei solidi constantini nobis
nostrisque eredibus componere obligabit, et illut omnibus quod superius legitur, per invitis
nobis adinpleat per supradicta guadia et ipsi iamdicti mediatores et obligata pena.
Tertia igitur guadia michi dedit ipse qui supra nominatus maio et mediatores michi posuit
ansarico et radelchisi, tali namque tinore, ut dum deportaberit ipsa nepote mea uxore
sua in domoque sua, vene eam abeat atque colat secundum possibilitatem, sicut et alii consimiles
sui, qui bene abunt et colunt suis uxoribus, seu quietam liac pacificam vitam cum
ea ducat, et absque certa culpa eam non battidisset, nichilque ei iniuste faceret, et quamdiu
vixerit ipsa nepotem meam uxore sua, nullam aliam quamlibet feminam non adulteraret;
quod si ec nefa et pessima opera fecerit ex is malis quibus prelegitur, quod si ancilla fuerit
cum quo se miscuerit, tradat eam in disciplinam had ipsa nepotem meam uxore sua; Et si
libera fuerit, exiad eam procul a domo sua. Et si ec agere noluerit, et in suis iniquitatibus
permanserit, et emendare se noluerit, et a nobis ipsis, vel ab eredibus nostris, aut hab aliquo
homine qui vicem eidem sorori mee hunc brebem ostenderit, et ipse pulsatus fuerit,
ut eadem sorori mee iniuste non fecisset, aut sine certa culpa eam non battidisset, nec aliam
quamlibet feminam non adulterasset, Tunc quantascumque vices inde pigneraberimus, sic
per unamquamque vices ad dei evangelia inde nobis ausus non fuerit iurare secundum
legem, ut predicte nepoti mee taliter non egisset, componat nobis aut ad illi omini qui
hunc brebem pro parte eidem nepoti mee in causationem hostenderit, viginti solidi constantini.
Et post compositionem facta, haut sacramentum ab eo data, pignera illa que inde …
per vices semper a nobis sine calumniis recolligad, vel si inde pigneraberit, et si ausus
fuerit iurare et iuratus fuerit ...... diximus, a predicta culpa solutus maneret vice illa que
nobis iuraberit, Et pignera illa que ex anc questionem comprenserimus, sine calumniis a
nos semper recipiad.
Supsequenter guadia dedit michi ipse qui supra nominatus maio et mediatorem michi
156
posuit …….. mediatores ansarico et radelchisi, tinore quidem, ut alia die postquam sibi
tulerit uxorem eadem supradicta fresa nepotem meam, tunc emitteret atque firmaret eidem
nepoti mee secundum legem et consuetudinem terre istius scriptum morgincap, quod est
quartam videlicet partem ex omnibus rebus supstantiis suis, tam de casis et terris, quod
abet per signule cibitatibus et castellis et a foris casis et casalibus, de serbis et de ancillis,
de peculiis magnis et parbis, de mobilibus et inmobentibus, de paterna vel materna substatia,
de omnia sua et in omnibus, quantum ei pertinet vel pertinere debeat; nam quod tunc
habuerit, seu et quod in antea diebus vite sue parare aut conquire potuerit, et eodem
scriptum bene et utiliter a testibus roboratum, sicut consuetudo est, et eum dare uxori
sue nepoti mee, Et ipsa eum commendare cui boluerit. Et si taliter Nobis non adinpleberit,
tunc viginti solidi constantini componere obligabit nobis vel illi omini qui hunc brebem
pro parte nostra traderit, Et ea que prelegitur, per invitis nobis adinpleret per eadem
guadia et per districti ipsi mediatores et pena obligata.
Alia igitur guadia mihi dedit ipse prenominatus maio, Et mediatores michi posuit ansarico
et radelchisi Ea ratione, ut si dies bocatio ebenerit, et ipsa nepote mea uxore sua ex oc
seculo hobierit, et sine eredes excesserit, et filium vel filiam non reliquerit, ut quantum
deportaberit ipsa nepote mea uxore sua, ut quantum exinde paruerit illo tempore, quando
de hoc seculo excesserit et inventum exinde fuerit, totum et integrum rebertatur aput
nos et nostris eredibus, sine contradictione ipsius magi vel de eius eredibus. Et si taliter
michi meique eredibus adinplere noluerit, tunc quinquaginta haurei solidi constantini
penam nobis nostrisque eredibus componere placitabit per supradicta guadia et per
districti ipsi mediatores et obligata pena.
Igitur alia guadia michi dedit ipse nominatus maio, et mediatores michi posuit ansarico
et radelchisi ea ratione, ut si peccatis eminentibus ipsa nepote mea uxore sua hab aliqua
gens depredata fuerit, ut querat eam diligenter, quomodo melius potuerit; et si eam
invenerit, emat eam de proprio pretio suo; et si illam vendiderit et minime invenire potuerit,
et a nobis vel ab eredibus nostris pulsatus fuerit, ut per aliqua neglegentia illam
invenire non potuisset, tunc iuratus nobis dicat ad sancta dei evangelia, quia diligenter eam
quesibit et invenire non potuit, et tunc a nobis manere absolutus. Et ideo hunc brebem
scripsi ego deusdede diaconus et notarius, taliter quali per supradicta ratione nobis placitum
fecit. Actum In civitate Lucerie qui et interfuit, Mense et indictione suprascripta feliciter.
+ Ego qui supra otto iudice
+ Ego poto teste
+ Ego poto teste sum.
Torna all'inizio