Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1117 » Pag 106 - 108

7.1117
106
108

106
MCXVII
A. D. 1049
+ In nomine domini, Tricesimo primo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi
principis, Et undecimo anno ducatus eius Amalfis, Et decimo anno ducatus illius sirrenti,
107
quam et octabo anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis
et ducis, mense magio, secunda Indictione. Ego amicus domini gratia abbas monasterii
sancti Angeli et sancte sofie, qui constructi sunt intus anc salernitanam cibitatem,
eo quod ante subscriptos idoneos homines ..... ad laborandum et pastenandum tradidit
sapatini filio quondam iohannis, qui fuit de liburie, de rebus pertinentibus eiusdem monasterii
sancte sofie, quas abet locum caputaquis, ubi dicitur lasenareca et ad sanctum
laurentium, inclitum pastinum, quod pastenabit et tenuit leo, qui dictus est cane; quam
et tradidit ei ad pastenandum de ipsa rebus coniunta ad ipsum pastinum per mensuram
de latitudo et de longitudo in omni loco ana passi triginta. Et si plus inde pastenare potuerit
ibique coniunctum de ipsa rebus, totum illud pastenent binea de bono vitineo, quia
in tali tinore ego predictus abbas ipsa traditione ipsius sapatini tradidit pro parte suprascripti
monasterii sancte sofie cum bice de bia sua, ud ipse sapatinu et suos heredes ipsam
traditionem teneant semper nasci nascendo, et fobee et omnes sue utilitatis ibi faciant
iusta rationem. Et ipsum pastinum, quod modo est pastenatum, annualiter apto tempore
illud lavorent et studient, sicut meruerit et iustum fuerit, et clusum semper illum abeant,
sicut meruerit. Et ipso aliud per ipsas mensuras, amodo et usque decem annos completos,
adsingnent ad pars ipsius monasterii sancte sofie pastenatum et surtum vinea de bono bitineo,
sicut locus ipse de tantos annos meruerit. Et annualiter apto tempore illud lavorent
et studient cum ipsa alia vinea, qualiter meruerit, ud cotidie proficiad et non disperead,
et clusum illud abead unde meruerit, et semper ipsa traditione salba faciant apto
tempore, ud iustum fuerid, et per bindemie faciant semper scire pars suprascripti monasterii
sancte sofie, ud ibi dirigad missum suum, et de omnem vinum mundum et mistum,
quem de ipsa traditione fecerint, dent ad ipsum missum inclitam quartam partem, reliquas
tres partes sibi abeant, et ipsa pars ipsius monasteri portent ad cellarium eius indeque,
et illud reponent in organeum ipsius monasterii ...... semper vonum studiatum
et conciatum, et in ipsa traditione resideant, et ipsum missum nutricent, secundum suam
possivilitatem et iustum fuerit. Et quale tempore de ipsa traditione exire boluerit, licead
illud inde exire da ipsi decem anni in antea et ire ubi boluerit, cum omnia sua causa.
Tantum prius adsignent ipsam traditionem ad pars ipsius monasterii pastenata et salba
et clusa, quale meruerit. Unde in eo hordine per conbenientia guadia mihi dedit ipse
sapatinus pro parte suprascripti monasterii sancte sofie, et fideiussorem mihi posuit seipsum;
et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes, ud si omnia suprascripta non
adimpleberint in parte suprascripti monasterii sancte sofie; et aliquit de suprascriptis contradixerint,
per ipsam guadiam componere obligavit se ipse sapatinus et suos heredes ad
108
pars suprascripti monasterii sancte sofie biginti auri solidos constantini; quod scripsi ego
iohannes notarius.
+ Ego iohannes clericus et advocatus qui et scribsi
+ Ego Petrus notarius me subscribsi.
Torna all'inizio