182 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante domino 
nostro basilio magno imperatore anno sexagesimo quinto: sed et constantino 
frater eius magno imperatore anno sexagesimo secundo: die tertia mensis 
aprilis indictione octaba neapoli: Certum est nos cicino qui nominatur russo 
filio quondam palumbi qui fuit habitator de loco qui vocatur arcupintum: 
et gregorius qui nominatur capuburria sancte neapolitane ecclesie 
filio quondam leoni hoc est cognatis abitator in loco qui vocatur casa aurea 
ipsius neapolitane ecclesie: A presenti die promtissima volumtate promittimus 
vobis domino gregorio venerabili igumeno monasterii sanctorum sergii 
et bachii: qui nunc congregatus est in monasterio sanctorum theodori et 
sebastiani qui adpellatur casapicta situm in viridiarium et at cunta santa et 
venerabili vestra congregatione monachorum memorati sancti et venerabilis 
vestri monasterii: propter integris terris vestris memorati vestri monasterii 
positis super clibum in loco qui vocatur paternum ad sanctum petrum quod 
sunt nominativis primo campo vestro qui nominatur at illa casula: et alia 
petia qui dicitur de domino andrea et alium campum bestrum qui nominatur 
at illum felice quarta vero petia qui est coniunta a capite de illo 
fundo vestro maiore quibus vero ipsum fundum maiore in vestra reservastis 
potestate quinta petia qui est in capite de illa carraria: sexta vero 
petia qui dicitur ille fundiciolum pictulum: insimul una cum arvoribus 
fructiferis vel infructiferis et cum portione vestra de illa piscina maiore 
comunalem de memorato loco paternum qui est iusta ecclesia sancti petri 
apostoli obenit memorato vestro monasterio et cum introitas suas et omnibus 
sivi pertinentibus quas vero memoratis prenominatis terris cum omnibus 
sivi pertinentibus: ut super legitur excepto memorato fundo vestro 
maiore ut super legitur nobis nostrisque heredibus dedistis in colligio at 
lavorandum at detinendum: in eo tenore ut abto tempore nos et heredibus 
nostris illos vene et diligenter lavorare et excolere et at meliorum cultum 
perducere debeamus cum vobes nostros et conciaturias vel omnias expensas 
caucuminas et vites ibidem omni annue ponere et plantare debeamus ubi 
necessum fuerit et sicut iustum fuerit: et omni annue de nostra semente 
183 
illos seminare debeamus: et ipsis arvoris trappare et propinare et potare 
seu conciare debeamus quomodo iustum fuerit et meruerit: etiam et ego 
memorato cicino et meis heredibus in memoratum fundum pictulum super 
ibidem abitare et residere debeamus et casa et area seum ortum et reditas 
ibidem facere et abere debeamus set ego memorato cicino et meis heredibus 
de memoratis terris que nobis dedistis ut super legitur tenere et 
lavorare debeamus parti due: et ego memorato gregorio capuburia et 
meis heredibus tenere et lavorare debeamus parte una quod est tertia 
et omnia quodcumque nobis nostrisque propriis heredibus deus dederis 
in quolivet seminatus que ibidem de subtus fecerimus super nos illos 
tollere et levare debeamus unde nullam sortem aut partem nobis nostrisque 
propriis heredibus exinde non queratis aut tollatis: tantummodo 
omni annue nos et propriis nostris heredibus vobis vestrisque posteris et 
in memorato sancto et venerabili vestro monasterio exinde terraticum dare 
et atducere debeamus per festivitate sancte marie de augusto mense de 
quale victum ibidem seminaberimus modias trigintas vonum siccum tractum 
paratum usque intus memorato vestro monasterio gratis mensuratum ad 
modium iustum de comedendum sine omni amaricatione: et omni annue 
nos et heredibus nostris vobis estrisque posteris dare et atducere debeamus 
unum carrum de palea vona trilicia tractum intus memorato vestro 
monasterio: insuper et omni annue in festivitate sancti sebastiani nos et 
heredibus nostris vobis vestrisque posteris dare et atducere debeamus intus 
memorato vestro monasterio pictie bone munde iuste viginti sine omni 
amaricatione: unde ego memorato cicino et meis propriis heredibus ex 
omnibus memoratis dare et persolbere debeamus omni annue partis due sicuti 
exinde lavoraverimus: et ego memorato gregorio capuburria et meis 
propriis heredibus dare et persolbere debeamus parte una quod est tertia 
sicuti exinde lavorabero: set ipsa modias triginta terraticum omni annue dare 
debeamus de triginta unum modium de terra per passi mensuratum: et quantum 
superfluum plus fuerit memoratis terris de triginta unum modium per 
passi tunc per ratiocineas vobis vestrisque posteris omni annue plus terraticum 
nos et propriis nostris heredibus dare et superiungere debeamus de ipsum 
superfluum sine omni amaricatione: et desuper quantum binum ibidem omni 
annue nobis dominus deus dederis mustum mundum et saccapannas tunc 
184 
dividamus illos inter nobis per medietatem: vos et posteris vestris et memorato 
vestro monasterio medietatem et nos et heredibus nostris similiter 
alia medietatem: et ipsa medietate nostra inter nobis illut dividere debeamus 
in ordine sicuti de ipsis terris lavoraverimus: et ipsa medietate vestra 
qui vos et posteris vestris exinde tetigeris vos et posteris vestris illos 
exinde traere debeatis quomodo potueritis: et nos et heredibus nostris illut 
vindemiare debeamus at omnio nostro expendio: vinum at vibendum at ipsis 
operariis qui ibidem vindemiaeris comuniter demus: et ipsa medietate 
vestra memorati vestri monasterii omni annue servare debeamus in organeis 
nostris dies tres: et per vindemias duas personas vestras cum caballum 
bestrum nutrire debeamus quomodo iustum fuerit dum in unum bindemiaverimus: 
et at ipsum caballum dare debeamus per omnes seras dum nobiscum 
vindemiaberitis ordeum quarte due: et non abeatis licentiam vos et 
posteris vestris et memorato vestro monasterio nobis nostrisque propriis 
heredibus exinde iactare aut illos tollere per nullum modum nec per summissas 
personas vene nos et heredibus nostris illos lavorantes et pargiantes 
et omnia memorata atimplentes: ut super legitur: tamea si vos aut posteris 
vestris ipsa obedientiam in memorato loco hordinaveritis et ipsis terris 
ipse vestro monasterio lavorare potueritis per clara facta veritatem licentiam 
abeatis nobis nostrisque propriis heredibus illos tollere: insuper quandoque 
nos et nostris propriis heredibus illos abrenuntiare voluerimus licentiam et 
potestatem abeamus vobis vestrisque posteris et in memorato vestro monasterio 
illos abrenuntiare et exinde excotere omnia nostra causa sine omni 
contrarietate excepto sepis per giro ipso fundum pictulum que inde non 
bersemus: et ipsis terris abrenuntiare cum omni sua melioratione: quia 
ita nobis placuit: si autem aliter fecerimus de his omnibus memoratis per 
quobis modum aut summissis personis tunc componimus nos et propriis 
nostris heredibus vobis vestrisque posteris auri solidos viginti bythianteos 
et ec chartula ut super legitur sit firma scripta per manus sergii tabularii 
per memorata octaba indictione + hoc signum + manus memorato cicino 
qui nominatur russo: signum + manus memorato gregorio qui nominatur 
capuburria cognatis quod ego pro eis subscripsi + 
+ Ego iohannes Curialis: testis subscripsi + 
+ [... ....... ....... .. ..... ..... ....] + 
185 
+ Ego stephanus Curialis testis subscripsi + 
+ Ego sergius tabularius Complevi at absolvi per memorata octaba 
indictione +
  |