Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.387 » Pag 240 - 241

2.387
240
241

240
+ In nomine domini tertio anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni filio eius
gloriosi principibus, mense agustu quartadecima indictione. memoratorium factum a nobis leo
presbiter filius quondam iohanni presbiteri qui sum rector hecclesie sancti angeli de locum apus
monte ubi dicitur ad oliba, et una mecum essent maio vicedomnus superii domni principis
et advocatorem eidem hecclesie sancti angeli, eo quod ante subscripti testes coniunti sumus
ad bonam convenientiam cum amatus filius teoderici, et cum corbi filius iaquinti, et maraldus
filius iohanni, et machenolfus filius garami, qui sunt toti sortifices, vice sua quam et pro vice
de toti sortifices suos, quanti sunt de heredes radeprandi de locum tabellara, ut difineremus
inter nos ipsa rebus de eodem locum tabellara, ubi proprio septinianu dicitur, unde iam
ante hos dies plurime causationes habuimus cum ipsis nominatis amatus, corbi, maraldus,
machenolfus pro ipsa iamdicta rebus prefate hecclesie sancti angeli. qui statim ibique presens
hore suo se manifestaverunt ipsi nominati amatus, corbi, maraldus, machenolfus vice sua
quam et pro vice de toti consortifices suos de ipsa eadem rebus sancti hangeli per hec finis et
mensurie: de super a pars orientis, quomodo poiu discernit, fine ipsorum amati, corbi, maraldi,
machenolfi et de sortifices eorum, sunt inde per mensuria latitudo passi quadraginta: a pars meridie
fine ipsorum nominati, quomodo termiti sunt ficti, sunt inde longitudo passi octoaginta
quinque; de subter parte ab occidente, quomodo poiu discernit et termiti sunt ficti, fine terra
sancti salbatori que dicitur in castru, sunt inde latitudo similiter passi quadraginta et pertange
ad fine ipsorum predicti amati, corbi, maraldi, machenolfi et de sortifices illorum: a pars
septemtrionis, quomodo termiti sunt ficti, fine ipsorum iamdicti amati, corbi, maraldi, machenolfi
et de eorum consortes, unde modo fecimus ipsa convenientia, et pertange in fine de heredes
ciceri scini et fine quomodo medio ballatellu discernit, et ascendente per medio ipso ballatellu
usque ad ipso poiu qui est priore fine illorum ad iusto passum hominis mensuratum. hec vero
clausum, qualiter superius finis posite sunt et termiti sunt ficti et mensuria ipsa percurrit, manifestaverunt
se ipsi nominati vice sua quam et pro vice de toti consortifices illorum, et dixerunt,
ut tota supradicta ipsa pecia de terra per supradicte finis et mensurie fuisset et esse pertinentes
iamdicte hecclesie sancti angeli; et neque per testes, neque per monimen, neque per nulla
241
quoque inventa ratione nobiscum seu cum nostris posteriores, vel cum pars prephate hecclesie
sancti angeli causare aut contendere non poterent per nullis rationibus. unde pro taliter
etc: Sequitur consueta formula, interposito mediatore Iaquinto flio Mirandi de Apus
monte. Statuta multa quinquaginta aureorum solidorum constantinianorum
. Et nos manifestavimus
eorum ad toti suprascripti, ut a foris ipse finis et mensurie et termiti sunt ficti, nec nos, nec
posteriores nostros, nec pars predicte hecclesie cum eis nec cum eorum heredes a
foris ipsa predicta mensuria et mensurie non tolleremus aut contraremus aliquando tempore.
+ ego guiso notarius interfui et hunc brebem scripsi
+ ego petrus presbiter et abbas
+ Ego petrus
+ Ego ursu.
Torna all'inizio