|
128
+ In nomine domini tricesimo hoctabo anno principatus domni nostri guaimari, et nono
anno domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense ianuarius, decima indictione.
Memoratorium factu a nobis adelferi et guaiferi germanis adque comitibus filii quondam
risandi, eo quod ante presentia ragemprandi iudici et aliis subscripti testes per bona combenientia
ad tenendum et laborandum tradidimus iohanni filio quondam petri qui fuit
benebentano inclita terra cum binea, quod abemus in locum uliaria finibus salernitane,
quod nobis est pertinentem abere a pars ipsius risandi genitorem nostrum, et ipse risando
qui fuit genitorem nostrum illut paratum abuit a pars archiepiscopii salernitani et a pars
landoni comiti filii (deest nomen); ideo, sicut dictum est, tantum exinde nos ipsius iohanni
tradidimus, quantum est ipsa terra cum binea, qualiter illa usque modo da nos retinuit
bonizo cum filii sui ad laborandum, sic illam nos ipsius iohanni tradidimus in tali ordine,
ut amodo et omni tempore natos nascente ad suam et de suis eredibus sint potestatis
ipsa terra cum binea tenendi et dominandi, et fobee et omnis illorum utilitatis iusta ratione
ibidem facere, et ibidem residere et abitare, et per omnis annum ipsa binea scalciare,
propaginare, et quantum bacuum infra ipsa binea est, illum pastenare binea de bono
bitineo, et per omnis annum ipsa binea potare et inpalare et ……. bona et zappare,
et sic illam laborare per omnis annum, ut bona paread laborata et cultata, ut proficiant
et non dispereant, et, ubi meruerit, ipsa binea cludere et semper illam clusam abere;
et per tempore de bindemie faciant nos iamdicti germani vel nostris eredibus exinde
129
scire, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et ille et eredes ipsa binea bindemiare, et
omnis binum et poma quam de ipsa rebus exierit, totum illum ibique ad palmentum inter
nos dibidamus per medietatem: nos vel nostris eredibus tollamus illut medietatem, et
ille vel eius eredes tolleret illut medietatem; et si nos vel nostris eredibus dederimus eorum
ibidem organea da binum, illis per omnis annum ipsa organea conciare et studiare
bona et micterent illam a suptus reditum ibique in ipsa rebus, et sic ipsa nostra sortione
de ipso binum ibidem mictere et salbum illum facere, usque dum illum inde tulerimus asque
degeneratione et ingne; et si non dederimus eorum ipsa organea que super legitur, ut
ipsa nostra medietatem et ipso binum per omnis annum per bindemie illut inde tollamus,
faciendum que boluerimus; missum nostrum, quam ibidem direxerimus per ipse bindemie,
illis eum nutrire secundum illorum possibilitate et dare ei palmentateca, sicut meruerit,
et potestatem abeamus nos et nostris eredibus per omnis annum ille vel eius eredes perquirere
pro faciendi laborare et cultare ipsa terra cum binea, sicut superius illis inde obligati
sunt. de qua per bona combenientia guadia nobis ipse iohannes dedit, et mediatores
nobis posuit petrus filius ursi et mari filius amati presbiteri et dauferi filius offi qui fuit
de acerni; et per ipsa guadia obligavit se suoque eredes, ut si taliter omnia suprascripta
per supradicto ordine nobis nostrisque eredibus non adimpleberit, vel de suprascripta aliquit
contradisserit, per ipsa guadia per bona combenientia componere obligabit se ipse
iohannes et suos eredes vobis vestrisque eredibus auri solidi constantini, et omnia
suprascripta nobis nostrisque eredibus adimplerent, sicut superius legitur; verumtamen
memoramus insites et rubiole, qui ibidem sunt, per tempore ille colligere et seccare, et medietatem
ille nobis dare et medietatem ille sibi abere, et quantum bacuum in ipsa clusa
habet, totum ille et eius eredes illum pastenare binea de bono bitineo et illum surgere,
sicut meruerit, per supradicta guadia et obligata pena, quod scripsi ego iaquintus notarius
qui interfui.
+ Ego qui supra ragemprandus iudex
+ Ego Petrus
+ Ego roffrit.
| |