|  | 
 + In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri iohanni, et decimo anno
 principatus domni guaimarii eius filii gloriosi principibus, mense iulius undecima indictione.
 memoratorium factu a nobis maio presbiter et maghenolfus clericus, eo quod ante presentia
 domni maioni archidiaconi et abbatis ecclesie sancti maximi et subscripti testes per bona combenientia
 tradidimus rigali filio quondam dumnandi et muscati filio quondam oliti de rebus predicte
 ecclesie de locum muntoru, ubi campu faraone dicitur, quod nos in beneficium tenemus
 da pars ipsius ecclesie per ec finis et mensuria. a pars orientis fine ipsius ecclesie quod ad pastenandum
 retinet iaquinto et grimo, sunt inde passi ... duo: a pars meridio
 fine ipsius ecclesie, sicut bia discernit, sunt inde passos septuaginta quattuor, et da inde abiente
 in pars meridie per fine de eredes alerisi et fine sancte marie et domnerade, sunt inde passos
 
 centum duo: a pars occidentis fine bia, sunt inde passos triginta quadtuor: a pars septemtrionis
 fine ipsius ecclesie sancte marie, sunt inde passos sexaginta, et rebolbente in pars
 occidentis per eadem fine sunt passos decem et octo, et ab inde iterum rebolbente in pars
 septemtrionis erga fine ipsius ecclesie sancti maximi sunt inde passos triginta quadtuor usque
 priore fine, totum mensuratum ad iusto passum omini, de ec vero res infra supradicte finis
 et mensurie inclita medietatem in pars orientis erga illut, quod ad pastenandum retinet ipsi
 iaquinto et grimo, eorum tradidimus, et est ista terra pastenatum arbustum: in simul et tradidimus
 eorum inclita medietate de ipsa pecia de terra ibique coniunta, qui est pastenatum abellanietum
 et aliquantum bacuum qui est a pars meridie. hec supradicta medietas, sicut diximus,
 infra supradicte finis et mensurie totum et inclitum cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis
 et cum bice de bia sua per absolutionem ipsius domni maioni archidiaconi et abbati eorum
 tradidimus. unde pro taliter guadia nobis dederunt et mediatores nobis posuerunt se ipsis
 tali ordine, ut amodo et usque decem anni completi licead illis et suis eredibus et omines, quem
 ibidem miserint, supradicta tradictione sue potestatis tenere et dominare, et fobeas et omnis
 sue utilitatis ibidem facere, et eos pastenare ubi meruerint, arbustum et abellanietum; et quantum
 binum vel abellane annualiter amodo et semper inde tollere potuerint, faciant scire pars
 ipsius ecclesie, ut ibidem dirigad missum suum, et totum ipso binum et abellane secche dibiderent
 inter se in tertiam partem: missum predicte ecclesie tollad inde tertiam partem, et illis
 due sortis; et amodo et semper illis et suis eredibus tota rebus ipsa temporibus suis laborare
 et cultare de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, quatenus proficiad et non disperead,
 et pars ipsius ecclesie adsignarent ibidem eorum organea, ubi reponad ipsa sortionem
 de ipso binum, et illis organea ipsa, sicut meruerit, conciarent, et ipsa sortionem de ipso binum
 predicte ecclesie ibidem mitterent, et salbum illum facerent absque degeneratione et ingne et
 mures, dum illut inde tulerint pars predicte ecclesie. tantum, sicut diximus, de ipso binum et
 de ipse abellane, quem amodo et semper inde exierint, tertiam partem de ipse abellane secche
 et de predicto binum pars ipsius ecclesie tollad, et illis et suis eredibus aberent sibi due sortis,
 missum predicte ecclesie quem ibidem direxerint pro ipsa sua sortione, illis autem eum notrire
 secundum suam possibilitatem et eius fuerit mensura; et de quod in ipsa rebus annualiter semminaberint,
 deant, inde in pars ipsius ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso locum.
 ad completi amodo ipsi decem anni illis et suis eredibus et omines quem ibidem miserint, in tota
 supradicta tradictione infra supradicte finis et mensurie abeant factum arbustum bitatum et
 abellanietum de super et de subter laboratum et cultatum, sicut de tantos annos meruerit et loci
 illius est consuetudo, et omni tempore illis et suis eredibus illut tenere in suprascripta ratione;
 et quale tempore da ipsi decim anni in antea rebus ipsa tenere et laborare non boluerint, tunc
 
 inclitum illut remittere ad potestate ipsius ecclesie laboratum et clusum. et si forsitans illis et
 suis eredibus de ac terra salernitana exierint pro aliubi ad abitandum, tunc rebus ipsa perbeniant
 ad potestate predicte ecclesie; et si infra tribus anni ic ad abitandum rebersi fuerint et
 boluerint rebus ipsa tenere et laborare in suprascripto ordine, tunc inclitum illut ad illorum
 rebertas potestate, ad abendum et tenendum illut in supradicto ordine: tantum ipso annum,
 quod ic rebersi fuerint, licead pars ipsius ecclesie et omines quem ibidem miserint, de ipsa
 rebus tollere ipso frudium. quod si taliter omnia, ut superius legitur, illis et suis eredibus in
 pars ipsius ecclesie non adimpleberit et aliquit exinde remobere aut contrare quesierit, tunc
 per ipsa guadia obligaberunt se suosque eredes ad componendum in pars ipsius ecclesie quinquaginta
 auri solidos constantinos. verumtamen et mediatorem posuerunt ferrandus abitante
 de illuc filio muntori; et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui. et oc recolimus,
 quia, de quantum binum de ipsa rebus exierit amodo et usque quinque anni, nullam
 sortionem exinde deant in pars ipsius ecclesie, et de ipso aliut sic fiad, sicut supra legitur,
 per supradicta guadia et obligata pena; et ego ademari notarius subiunsit. simulque et memoramus,
 quia de suprascripta rebus infra supradicte finis et mensurie de ipsa terra, qui est
 pastenatum arbustum, tradidimus eorum medietatem, et de ipsa terra cum abellanietum medietatem,
 ad abendum illut illis et suis eredibus in suprascripta ratione et salbum illum facere
 per supradicta guadia et obligata pena; et ego ademari notarius subiungit.
 + ego petrus
 + ego romoaldus notarius me subscripsi.
 |  |