|
391.
In nomine Domini amen. Anno dominice incarnationis Mclxxx, Frederico imperante,
mense madio, indictione xiii. Manifesti sumus nos Rainerius marchio et Ugolinus eius
frater, qualiter per hanc cartam donationis donamus inter vivos, tradimus et concedimus
vobis Nerbotto Sterpoli et Clario et Rolando Luterii et Rolando Viviani Angi atque
Rainaido Bostole Aretine civitatis consulibus, recipientibus vice totius eiusdem civitatis
populi, scilicet silvam de Vallagine et silvam de Frassenetolo et silvam de Acutolo,
accepto a vobis vice dicti populi merito secundum legem; ad faciendum tam vos et
dictus populus quam vestri successores quicquid exinde volueritis, sine nostra nostrorumque
heredum molestia vel sine litis repetitione. Quod si in aliquo exinde contra vos
presumpserimus agere, causari, per placilum aut extra fatigare, vel si omni tempore
ab omni persona eam rem vobis non potuerimus defensari, tunc in duplum eam vobis
componere promictimus, prout tunc valuerit sub extimatione pretii. Unde hanc cartam
fieri rogavimus. Actum in civitate Aretii, in parlamento eiusdem feliciter.
Signum manus Rogerii de Malovicino, qui rei predicte fuit investitor, et Rubei
Nicci et Silvestri de Grimone et Bene rogatorum testium.
Ego Rolandus iudex huic etiam offitio ab imperatore delegatus subscripsi atque
complevi.
Ego Iacobus filius Iohannis ab imperiali aula notarius et nunc Comunis scriba, sicut inveni
in originali et autentico instrumento scripto manu dicti Rolandi iudicis, nichil addendo nec minuendo,
ita, de mandato domini Berardini de Sexo Dei gratia potestatis Aretii, scripsi et exemplavi
et meum signum apposui.
Ego Benecomplutus not. filius Bonacursi, cum vidissem et perlegissem hoc publicum instrumentum
ecc. Ego Bonifatius not. filius Carli ecc. Ego Matheus filius quondam Crescimbeni de
sancta Flora auctoritate imperiali not. et nunc Comunis Aretii scriba, de mandato domini Guidonis
iudicis et assessoris domini Ugonis Ugolini Dei et imperiali gratia aretini potestatis, predictum
exemplar transcripsi de libro cartularum Comunis, sicut inveni in originali instrumento
exscripto manu Iacobi not. et subscripto per dictos Benecomplutum et Bonifatium, ita de verbo
ad verbum scripsi et meum signum opposui, nichil addendo vel minuendo, scienter vel in fraudem.
| |