|
10
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense martio, indictione decima. Ante me ursus castaldeus et iudex iohannes filius quondam
grimoaldi de locum mitiliano, et mulier nomine deseia filia quondam grimoaldi, que est uxor
suprascripti iohannis, Coniuncti sunt cum iohannes filius quondam iaquinti apuliense, et ipsi
iohannes et deseia vir et uxor, Clarificaverunt se habere integram quartam partem de una pecia
de terra cum castanie, et insitetum de eodem loco mitiliano ubi faitum dicitur, et dixerunt
ipsam totam terram esse per fines et mensuras, iusto passu hominis mensuratas. A parte septemtrionis
finis torum, inde sunt per ipso torum mensurati passi centum octo. A parte occidentis
passi biginti unum fine ipsius iohannis filii ipsius iaquinti, et rebolbenti et descendenti
11
usque medio flubio, qui dicitur sabuculo, passi septuaginta nobem, et per ipso flubio descendente
passi centum biginti unum. A parte meridie passi sexaginta tres. De iamdicta vero pecia
dixerunt eorum pertinere integram quartam partem, et de ipsam quartam partem dixerunt
pertinere ipsi deseia quartam pars ei data a suprascripto viro suo, reliquas vero tres partes
dixerunt pertinere ipsi iohannis, et nolebat illut communiter benumdare suprascripti iohannis,
et observantes ea que in langobardorum regum edicta scripta sunt de mulieres, que res suas
communiter cum biro suo benundare voluerit, fecerunt notitia ad duos parentes, qui ipsi mulieri
propinquiores sunt; et in presentia ipsorum parentum et mea ipsa deseia biolentia se pati non
reclamavit, nisi voluntate sua suprascripta quartam parte de ipsa quartam partem de tota suprascripta
rebus se dixit benundare, ut ab oc die omni tempore hoc quod vendiderit, stabilem
debeat permanere; et ego in hanc cartulam manum ponam, quam petrum scriba cum notitia
ipsorum parentum et mea scribit. Et ideo ipsi iohannis et deseia, sicut eis congruum fuit sua
voluntate, per anc cartulam coram mea presentia, et coram presentia bibonis castaldei de ipso
locum mitiliano, communiter benumdederunt ipsi iohanni filii suprascripti iaquinti integram
suprascriptam quartam partem de tota suprascripta rebus per suprascriptas fines et mensurias,
cum omnibus que intra ipsam quartam partem sunt, cunctisque ei pertinentiis, et cum bice de
viis suis. Ea ratione ut semper sit in potestate ipsius iohannis filii iamdicti iaquinti et eredum
eius; et liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. Et propter confirmationem
uius benditionis ipsi vir et uxor communiter susceperunt ab ipso iohannes statutum pretium
auri tarenos bonos triginta duo in omni deliberatione. Et per combenientia ipsi vir et uxor
communiter guadiam ipsi iohanni dederunt, et fideiussorem ei posuerunt iaquintus de eodem loco
filius quondam alfani, qui dicitur da paradiso; et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes
semper defendere ipsi iohannis et illius heredibus integrum illut, quod ei, sicut suprascriptum
est, benumdederunt ab omnibus hominibus et partibus. Et tribuerunt ei licentiam, ut quando
ille et eius heredes voluerint, potestatem habeant illut per se defendere, qualiter voluerint, cum
omnibus muniminibus et rationibus quas de eo hostenderint. Et si, sicut superius scriptum est,
ipsi vir et uxor et illorum heredes ipsi iohannis et illius heredibus non adinpleverint, et suprascripta
vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam
obligavit se et suos heredibus componere ipsi iohanni et illius heredibus triginta auri solidos
constantinos, et, sicut superius scriptum est, adinplere. Verumtamen suprascriptam quartam partem
tota suprascripta rebus ipsi vir et uxor ipsi iohanni, sicut suprascriptum est, communiter
benundederunt, reliqua alia quartam partem de tota ipsa rebus dixerunt pertinere ipsi iohanni
filii predicti iaquinti per sua rationem. Et omnia suprascripta fecit ipsa deseia per consensum
12
ipsius viri sui, et una cum illum in cuius mundium se dixit esse. Et taliter te petrum notarium
scribere precepi.
+ Ego qui supra ursus castaldeus et iudex.
+ Ego qui supra bibo castaldeus.
| |