|
160
+ Chartulo securitatis atque diffinitionis a me sergius filius stefani calendola a presenti
die prontissima volumtate deliveravimus atque et in presentis diffinivimus vobis domno lupino
filio mauroni comitis de pantaleone comite de causatione, quam vobiscum habuimus de
omnia ipsas hereditates, quod habemus in fonti, dicendo a parte nostra, quia in omnia ipsam
hereditatem quod in fonti habetis, habemus ividem ipsam portionem nostram et ad niciforium
germanum nostrum tantum nobis, quantum exinde per chartulam donationis donavit et dedit
michi et at niciforium germanum nostrum domno urso tio nostro filio lupino de hereni, et vos
dicendo a parte vestra verum dicitis, quia suprascriptus ursus tius vester dimisit vobis tantum
de ipsam portionem suam, quantum ipsa chartula vestre donationis proclamat; set finem
fattam habemus exinde vobiscum medietatem, nobis exinde firmasti per chartulam quod nos
habemus, sicut ipsa chartula nostra per ordinem scripta est; et de ipsa reliqua medietatem
qui vobis exinde remansit, postquam ipsa chartula nostra fecistis scribere, fecimus exinde finem
vobiscum ante homines bonos, ut daret vobis de ipse terre bacue ividem in fonti de ista
parte sancti felicis per nominatibum supra ipsum quercum maiore at ipsa lama idest passi
cammisali quadraginta de longitudinem, et passos cammisales viginti de latitudinem; et quando
eos incipere at scippandum, dare vobis tari quattuor, et quando ividem armare vineam,
iterum dare vobis alios tari quattuor; et quando ista finem fecimus, stetit inter nobis, ut neque
de ipsam portionem vestram aut de predictum niciforium germanum vestrum plus non
querere de tota pertinentia de fonti. iterum dicendo a parte nostra absit hoc et veritas non
est, ut de ipsam portionem de niciforium germanum nostrum fecissemus finem, set tantum de
suprascriptam portionem meam fecimus suprascriptam finem quem vos dicitis, quia ipsa portionem
de predictum niciforium per vestra absolutione postea comparavi a leone monacho filio
suo. iterum dicendo a parte vestra verum dicitis, quia per absolutionem nostram eam comparastit,
161
propter quod nobis exinde obligati fuistis, et quando eam comparastis, stetit inter
nos et vos, ut de hec omnia in suprascriptum placitum staret. Unde inter nos habuimus altercationes
multas, et nobis altercantibus ivimus exinde at iudicium ante presentia domni mansoni
gloriosi ducis et imperialis patricii, et domni iohannis gloriosi ducis filii eius, et per
eorum ores recepimus rectum iudicium, ut si vos a parte vestra potueritis habere duo testimonia
qui nobis exinde iurare et firmarem inter nos ipsam finem, quem vobiscum antea fecimus
de hec omnia, sicut superius diximus, ubi ipsi testimonia exinde iurare, nos vobis exinde
restituem firmarem et tradere vobis ipsa chartula, quod nobis fecit scribere suprascriptus
leo monachus, et ipsa alia chartula, quod tu nobis fecistis scribere; et si exinde testimonia
habere non potueritis, nos a parte nostra haberemus prontissimi exinde iurare et firma exinde
inter nos ipsam finem; et si nos iurare non oportuerit, iurare vos a parte vestra. post
vero receptum iudicium atduxistis nobis duo testimonia, qui parati fuerunt nobis exinde iurare;
set placuit deo, antequam iurare, benimus vobiscum exinde in conbenientia vervo gratie
et bone voluntatis et fecimus vobiscum exinde bonum finem, iuxistis nobis ividem at latus
passos cammisales quadraginta de longitudinem et de latitudinem passos decem, que fiunt
in simul passos cammisales quinquaginta de longitudinem et passos cammisales triginta de
latitudinem, et dedistis nobis viam per ipsa lama unde ipsi alii portionarii vestri andant, et
dedistis nobis tari octo et retdidistis nobis tari dui, quod nos at suprascriptum leonem monachum
nepotem nostrum dedimus, qua hab eo comparavimus ipsam portionem de niciforium
genitorem suum, et nos dedimus vobis ipsa chartula, quod tu nobis fecistis scribere,
et firmamus vobis per hanc chartulam; ut si aput nos vel aput nostros heredes chartula de
fonti, vel de eius pertinentiam inbenta fuerit aput vos vel aput vestros heredes, eas mittere
deveamus sine vestra damnietate. et si per qualecumque tempore nos aut heredes nostri suprascriptam
hereditatem, quod tu nobis largistis, vel qualecumque alia causa de fonti vel de
eius pertinentiam vindere benierimus, vobis et at vestros heredes eas vindere deveamus at
appretiato, sicut a bonos hominibus appretiatum fuerit, at alia humana persona non audeamus
eos vindere per nullam data occasionem et per nullum humanum ingenium, et neque
per vicaria vel in donationem at nullam humanam personam eos non demus vel colludium
exinde faciamus, et nullam causam de aliam de fonti nos aut heredes nostri vobis at vestros
heredes non queramus, set hec omnia habeamus in nostra potestate, sicut superius diximus,
et in omnia et in omnibus exinde inter nos diffinivimus, sicut superius legitur, et
firmamus vobis exinde hanc chartulam securitatis in omnem deliverationem et in omnem decesitionem;
ut si per quobis tempore, per quobis modum vel ingenium, ut sive nos aut heredes
nostri vel a nobis summissam personam, vos aut heredes vestros vel qualecumque
162
hominem pro vestra parte de hec omnia, unde vobiscum finem fecimus, vel de qualecumque
alia causa de fonti vel de eius pertinentiam querere aut molestare presumserimus, centum
bytianteos vobis componere promittimus, et hec chartula sit firma in perpetuum.
+ ego petrus filius constantini de sergio comite de toma sirico testis sum.
+ EGO taurus filius leoni de urso comite a suprascriptis personis rogatus supter scripsit.
+ ego marinus filius iohannis de marino testis sum.
die prima mensis decembris indictione decima
+ ego guttus scriba huius civitatis hanc chartulam manu propria scripsi.
| |