Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.357 » Pag 192 - 192

2.357
192
192

192
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri mansoni et domni iohanni filio
eius gloriosi principibus, mense iulius undecima indictione. memoratorium factum a me martinus
presbiter et abbas hecclesie sancti maximi, eo quod in locum nuceria ante subscripti testes
per bonam comvenientiam guadia mihi dederunt maraldus filius petri scutarari et mirandus
filius madelfrid, et mediator mihi posuerunt cicerus filius cennami tali ordine, ut amodo et usque
octo anni completi ipsi nominati maraldus et mirandus et suos heredes tenere, et dominare, et
frugiare ipsa rebus sancti maximi cum castanietu et insetetum et aliis arboribus suis, quem ipsa
hecclesia habet in locum pucianu subtus monte levinu, que abet finis et mensuriis ipsa supradicta
rebus: a pars orientis fine ipsius hecclesie sancti maximi, sunt inde passi centum sexaginta
sex; de super a parte meridie fine predicti maraldi filius petri, sunt inde passi quadraginta;
a pars occidentis fine terra sancte marie plevis de nuceria et fine terra sancti georgi, sunt
inde passi centum sexaginta sex; de subter a pars septemtrionis quomodo ripa discernit, sunt
inde passi triginta quadtuor ad iusto passum hominis mensuratum. hec vero res per supradicte
finis et mensuriis illis et eorum heredes eos tenere et dominare, et frugiare, et faceret ipsum
castanietum et insetetum salbum, et ipse castanee et ipse inserte colligere et siccare, et siccate
ipse castanee et ipse inserte nobiscum vel cum pars ipsius hecclesie dividant: de ipse castanee
deant nobis tertiam partem, et de ipse inserte deant nobis et ad pars ipsius hecclesie medietatem
omne annum usque octo anni completi. quod si hec omnia suprascripta ipsi nominati maraldus
et mirandus vel illorum heredes nobis et ad successores nostros vel ad pars ipsius hecclesie noluerit
adinplere, aut si aliquid exinde contradixerint, tunc obligaverunt se ipsi suprascripti maraldus
et mirandus et suis heredes per ipsa eadem guadia ad componendum nobis vel ad pars
iamdicte hecclesie decem aureos solidos constantinianos, et que prelegitur eos nobis adinpleant
in suprascripta ratione.
+ ego guiso notarius interfui et hunc brebem scripsi
+ ego romoaldo
+ ego petrus.
Torna all'inizio