Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.243 » Pag 39 - 40

2.243
39
40

39
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri gisolfi glorioso princeps,
mense agustus nona indictione. hideo que nos . . . grima filia quondam petri, que sum uxor
petri filius roffi et monda filia quondam garaldi, que sum uxor adelferi filius . . .
facimus habere sortiones in rebus, que fuit quondam petri filius cuidam raudiperti quod commune
habemus cum ecclesia sancti maximi, et congruum est nobis aliquantum exinde vicariare
cum predicta ecclesia, et, ut firmiter illut perficere valeamus, nos iamdictes mulieres
comvocabimus ipsis viribus nostris, ut nobis inde esset consentiens et una nobiscum
hanc vicaria facerent, pro eo quod palam facimus in illorum mundum nos subiacere. illis autem
nos exaudientes nobis inde consentiens fuerunt . . . mulieres grima
et monda, et petrus et adelferi viros et uxores unanimiter parique consensum . . .
per consensum et volumtate de ipsum genitoribus nostris et per illorum solutionem nos omnibus
ante presentia . . . predicte ecclesie per vona comvenientia vicariationis hordine
tradidimus tibi petri presbiteri et . . . duobus pecie de terris de locuim nuceria propinquo
ipso castellu et ante ecclesia sancti marcelli a pars orientis, una cum arbustis et alia
baciba cum aliquantis arboribus et cum parietibus suis, et cum palmentum frabitum et puteum.
ipsa pecia cum arbustu, in quo aliquante case lignitie sunt, per as finis: de una parte
fine bia pulbica, que pergit ante ipsa ecclesia sancti marcelli: de subtus fine bia carraria,
que intrat in curte de heredes teodelgrimi: ab oriente fine de heredes radelgrimi, quod per
datum retinet a pars episcopii salernitani, sicut termiti discernit, et fine predicta pecia: a
pars septemtrionis fine predicta pecia et pertange ad fine de heredes ipsius radelgrimi, que
fuit benedicti et liusperti et coniungente ad ipsa bia quod est priore finem; per iste finis tradidimus
exinde per latitudo passos sex, et per longitudo passos quadraginta unum, et erga fine
predicte ecclesie sancti maximi, quod vobis in sortione datum est de alii consortes nostros. ipsa
40
alia pecia as finis habet: ab oriente fine medio ballone, qui discernit a fine de heredes teodelgrimi:
a septemtrionis fine bia et fine de heredes ragi clerici et fine de heredes rucci, et hiterum
exiente per fine de heredes ipsius ragi clerici et coniungente ad fine de heredes gentili,
sicut per ista fine aliquantum medium pariete et medio fundamentum de pariete antico discernit:
ab occidente fine de heredes ipsius gentili, et rebolbente per ista fine et exiente per fine
de heredes ipsius radelgrimi cum inclito ipso pariete, qui in ipsa parte est cum sericidia sua: a
meridie fine predicta pecia cum arbustu, et hiterum sicut rebolbit et coniungit in fine de heredes
ipsius radelgrimi et pergente per fine heredes leoni ragenolfi et coniungente in ipso ballone.
de oc autem per iste finis tradidimus exinde tibi per latitudo in uno capu; ab occidente
passos quattor et medium, et ab oriente passos quinque et medium, et per longitudo passos
quadraginta uno, et a super ista mensuria tradidimus exinde vobis sortionibus nostre de ipse
terra cum ipsi parietibus, in quo casis frabite fuerunt. de ec omnia suprascripta, qualiter superius
finis de ambobus ipse pecie posite sunt, nullam nobis aut cuiqua hominibus vel in quabis
partibus exinde restitit aut dicimus remanere sortionem, set totum funditus et cum omnia infra
se habentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de bia sua per ipsa mensuria ad iusto
passum illut vobis tradidimus in ambobus predicte pecie erga fine predicte ecclesie, quod a
nostris sortifices ibi in sortione datum est, ad securiter et firmiter amodo et semper vos vestrisque
successoribus et pars predicte ecclesie illut habendum, possidendum, omnia exinde faciendum
quod volueritis absque omni nostra nostrorumque heredes contrarietate vel requisitione.
de qua nos nominate grima, monda, petrus, adelferi unanimiter per vona convenientia uno
tinore wadia tibi nominato petri presbiteri et abbati dedimus et una tecum romoaldus notarius
advocatore tuo, et mediatores tibi posuimus nos ipsos et ipsum ildericus subdiaconus et no
tarius; et per eadem wadia obligamus nos et nostris heredibus amodo et semper antistandum
et defensandum in partibus ipsius ecclesie ec omnia, quod superius tibi tradidimus, ab omnibus
hominibus omnique partibus. quod si minime eos vobis et in partibus ipsius ecclesie defensaberimus,
aut si nos ipsis aut nostris heredibus vicariatione ista remobere aud contrare quesierimus,
componere obligamus in partibus ipsius ecclesie centum solidos costantinos. unde vos
pro taliter per vona comvenientia vicariationis hordine per largietate supradicti glorioso principi
et de omnes alios dominos ipsius ecclesie tradidistis nobis terra bacua pertinentem ipsius
ecclesie in ipso locum nucerie, ubi casole dicitur. et tali ordine te grimoaldus notarius scribere
rogabimus. actum nuceria.
+ ego sico.
Torna all'inizio