Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.131 » Pag 311 - 312

10.131
311
312

311
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo hoctabo,
temporibus domni Robberti gloriosissimi duci, mensis martius
tertia indictione. Ego Landus filius quedam Russimannus
cupio induere vestem sanctimonialem michi et prius volo pro
Dei amore illas res quod abeo a predicto meo genitorem in locum
Finecclitu et per aliis locis Lucanie finibus per anc cartulam
coram vonorum hominum offero illud in ecclesia monasterii Sancti
Fabiani qui situm est subtus locum Nucilla, ut pars ipsum monasterium
et rectores eadem ecclesia habeat ipsas res licentiam
312
et potestatem ubique michi exinde inbentus dederit da genitorem
et da genitricem meam illud lavorare et ad lavorandum dare et si
homines hibidem ad residendum dare et de eo facere quod voluerint
omni tempore pars ipsum monasterium et eiusque rectores,
cum omnia infra se habentibus et vice de viis. et pro securitate
pars ipsum monasterium ego Landus gudiam dedi tibi Romoaldus
abbas predicti monasterii et advocatore Landus prephata
ecclesia et fideiussore de eo posui Clemento filius quondam Radoaldus,
et per ipsam gudiam obligo me et omnes meos heredes
semper defensandum predicta nostra offersione ad pars
ipsa ecclesia da omnes homines et, quando ipsa ecclesia et rectores
voluerit de eo esse autores et defensores, licentiam abeant cum
omni monimine quas de eo abere potuerit de eo causare et finem
facere. et sicut scriptum vel ex eis quicquam removere vel contradicere
voluerimus per nos vel per summissas nostras, per ipsam
gudiam obligo me Landus et omnes meos heredes et ipsas nostras
apposita persona componamus pars ipsa sancta ecclesia
et abbas eidem monasterii et cuius ec videlicet offertione pro
pars prephatum monasterium in manus paruerit quinquaginta auri
solidos costantini et que supra legitur firmiter permaneat. interea
ego qui supradictus Lando sic declaramus ut de ille rebus nostre
intus illo precepto de Finaclito et illa res quem abuimus in Ceriniana
et undecumque vel quomodocumque per qualiscumque
ratione per finis et locora Lucanie nobis pertinens est, integrum
illud offersimus in predicto monasterio cum omnia infra se habentibus
ad faciendum pars ipsum monasterium quod voluerit
sine cuiqua requisitione. Et taliter scribere rogavimus te Landus
presbiter et notarius et interfuisti. S.
+ Ego Achinu presbiter.
+ Ego Alferi.
Torna all'inizio