Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.523 » Pag 90 - 91

3.523
90
91

90
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri iohanni et decimo anno
principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense ianuarius duadecima indictione,
memoratorium factum a me dumnellus presbiter et abbas ecclesie sancte marie, qui
constructa est intus hec salernitanam cibitatem in muro et muricino pertinentem supradictis
mangni principibus, una mecum teudericus advocatorem meum, eo quod ante subscripti idoneis
hominibus coniunctus sum cum disigio de iufuni filio almari, propter ad dibidendem inter nos
de rebus quod cum illum commune abemus in ipso locum iufuni stricturie finibus, locis, ubi
propio caliano, et correianu, et beterali, et pescatu, et castaniola. primitus quidem ipse disigio
tradidit nobis pro parte ipsius ecclesie una pecia de terra in ipso locum beterali que est per
ec finis: de una parte fine sicut terminatu est: de super capite fine bia et rectum exiente
usque termiti et carbonario: alia parte quod est a meridie, fine medio ipso carbonaru et termiti
inde ficti sunt et qualiter se coniungit ad ipsa priore fine sua; alia pecia de terra bacua
ulter ribus pescatu per ec finis: de una parte fine ipso ribus pescatu: alia parte fine bia antica
qui modo se non dant, qualiter coniungit ad ipso rebus, pescatu. de ambo ipse pecie de terra
per supradicte finis inclita sua sortione exinde, quale legibus undecunque ibidem fuit vel est
pertinentem ei abere, totum a funditus nobis pro parte ipsius ecclesie in sorte tradidit cum bice
de bia sua et eum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, ad faciendum exinde pars ipsius
ecclesie eiusque rectores omnia quod boluerit, absque omni requisitione et contrarietatem ipsius
91
disigii et de eius eredes aut cuiquam ominibus. et ipsius disigi tradidimus in sorte una pecia
de terra bacua cum quertietum et aliquanti salici in ipso locum calianu correianu per ec finis
et mensuria: de capite fine de eredes iohannis cunefrit, inde sunt passi sexaginta duo: alia parte
fine sicut terminatum est, inde passi sexaginta: de pede fine sua, inde sunt passi septuaginta octo:
alia igitur parte fine sicut terminatum est, inde passi quadraginta nobem; ad iusto passum
omini inclitum illut ei in sorte tradidimus cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, ad
faciendum inde quod boluerit. hec sortis inter nos fecimus et tradidimus, sicut supra dictum est.
unde pro taliter guadia nobis ipse disiiu dedi et mediatorem nobis posuit iaquintus filius rocci
de ipso locum; et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes, ut si aliquit, de quomodo superius
legitur, remobere aut contrare quesierit et talia ad pars ipsius ecclesie non adimpleberit, per
ipsa guadia componere obligavit se et suos eredes ad pars ipsius ecclesie quinquaginta auri
solidos constantinos. et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius qui interfui.
+ ego petrus
+ ego mascinu
+ ego iohannes me subscripsi.
Torna all'inizio