Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.585 » Pag 77 - 79

4.585
77
79

77
+ In nomine domini hoctabo decimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso
principe, mense magius, quarta indictione. memoratorium factu a me iaquintus diaconus
et vicedominum ecclesie vocabulum sancti maximi de intus civitate salernitana, eo quod
ante presentia maioni presbiteri et abbati ipsius ecclesie sancti maximi, et ibidem adstantibus
subscripti testes, per bona combenientia per demandationem ipsius abbati tradidi ego
andree presbiteri et garofali germani filii quondam ursi de rebus, quod pars predicte ecclesie
habet in locum ubi ad caminatella dicitur finibus nucerie; tamen una cum ipso abbas
adessent romoalt et petrus comitibus germani filii alfani comiti qui sunt dominii
ipsius ecclesie; est enim rebus ipsa per hec finis et mensurie: a pars occidentis fine via
puplica, sunt inde passi triginta septem et medium: a septemtrionis fine ipsius ecclesie,
sunt passi inde quinquaginta hocto: ab oriente similiter fine ipsius ecclesie, et inde sunt
passi sexaginta duo; revolvente per ipsa fine in pars occidentis, sunt inde passi viginti
tres et cubitum unum; iterum revolvente per eadem fine in pars septemtrionis sunt inde
passi decem et hocto; iterum revolvente in pars occidentis per ipsa fine et coniungente se
ad ipsa via que est priora fine, sunt inde passi triginta quadtuor, totum ad iusto passum
homini mensuratum. hec vero rebus per iamdicte finis et mensurie cum omnia infra se
habentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de via sua ego illut ipsorum andree
presbiteri et garofali ad pastenandum arbustum tradidi tali ordine, ut amodo usque duodecim
anni completi suam et de suis heredibus sint potestatem eos tenendum et dominandum,
et fovee et omnis sue utilitatis iuxta rationem ibidem faciendum, et ibidem resideant
et habitent, et ibidem pastenare arbores et vites de bono vitineo seu arboribus pomiferis;
et quantum vinum vel quodcumque frudium amodo usque decem anni inde tollere vel abere
potuerint, totum illut sibi abeant, faciendi quod voluerint; ad completi autem ipsi duodecim
anni illis vel illorum heredibus habeant in tota ipsa rebus per iamdicte finis et mensurie
perfectum arbustum factum, surtum et operatum, secundum consuetudinem loci illius, et
sicut de tantos annos esse meruerit; et da completi ipsi duodecim anni in antea omni tempore,
dum illis vel illorum heredibus illut tenere et lavorare voluerint, licead illis illut tenere,
et annualiter aptis temporibus lavorare eos de super et de subter, sicut locus ipse
meruerit, et totum eos per circoitum cludere et clusum habere, sicut meruerit, et ubi meruerit,
78
arbores et vites et propagines eos ibidem plantemus et propaginemus, ut bene pareat
lavoratum et cultatum, quatenus proficiat et non dispereat; et quantum vinum da ipsi
decem anni in antea inde exierit, totum illut ibique ad palmentum inter nos in tertiam
partem dividamus, et omnis annum per vindemie illis vel suis heredibus faciant scire pars
ipsius ecclesie, ut dirigat ibidem missum suum pro recipiendum ipsa sua sortione de ipso
vinum: ipso missum eidem ecclesie tollat inde una sorte quod est tertiam partem, et illis
vel suis heredibus tollant inde duobus sortionibus, et pars ipsius ecclesie adsignet illorum
organeum bonum da vinum ad cellarium, quod pars eidem ecclesie habet in eodem locum
nucerie, ubi ad li pariti dicitur, et illis annualiter apto tempore ipsum organeum conciare,
sicut meruerit, et reponat illum intus ipso cellarium; et ipsa sortione de ipso vinum quod
ad pars predicte ecclesie inde evenerit, illis vel suis eredibus dirigad illut ad predictum
cellarium, et mittamus illut intus ipsum organeum; missum vero quod pars prefate ecclesie
per vindemie ibidem direxerit, illis vel suis heredibus nutrire eum secundum suam possivilitatem,
et deant ei palmentatica iuxta ratione, et de quem in eadem rebus annualiter
seminaverint, deant inde terraticum ad pars ipsius ecclesie secundum consuetudinem loci
illius amodo et omni tempore. et si propter iram de seniorem, vel pro qualivet causa de
hanc terra exierint, et infra tribus anni reversi fuerint hic ad abitandum, tunc ipso anno
quando redierint, liceat ille homo, qui illut lavoraverit, ipso frudium de ipsum annum
inde tollere, et post ipso frudium recollectum inclitum illut ad illorum potestatem perveniant,
ad tenendum et lavorandum illut in supradicta ratione; et si da ipsi duodecim anni
in antea aliquando tempore ipsa rebus tenere et lavorare non voluerint, liceat illis vel
suis heredibus inde exire et tollere inde redita et omnis sua causa movilia, et iret cum
eo voluerint sine contrarietate predicte ecclesie, et tota ipsa rebus operata et clusa remittat
ad potestate predicte ecclesie. Unde per bona combenientia et bone sue voluntatis
guadia mihi qui supra iaquinti diacono pro pars et vice ipsius ecclesie ipsi nominati
andrea presbiter et garofalus dederunt, et mediatores mihi posuerunt petrus filius quondam
benedicti et ursus presbiter filius iohanni, qui sunt habitatori de locum pau finibus
ipsius nucerie; et per ipsa guadia obligaverunt se et suis heredibus, ut si taliter omnia,
ut superius legitur, ipsi nominati andrea presbiter et garofalus vel suis heredibus ad pars
predicte ecclesie noluerint adimplere, vel aliquit de quo superius legitur, removere aut
contrare quesierint, per ipsa guadia obligaverunt se et suis heredibus ad componendum
ad pars predicte ecclesie viginti auri solidios constantini, et omnia, ut superius legitur,
per invitis eos adimpleant in supradicta ratione. verumtamen et hoc recolimus, quia per supradicta
guadia obligaverunt se ipsi germani et suis heredibus, ut quanta poma da ipsi
79
decem anni in antea inde de ipsa rebus exierit, illis vel suos eredes illa debeant apto tempore
colligere, et tertiam partem inde deant in pars iamdicte ecclesie, et due sortis inde
sivi abeant. et hunc brebem scripsi ego iohannes clericus et notarius qui interfui.
Torna all'inizio