Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.272 » Pag 77 - 78

2.272
77
78

77
+ In nomine domini vicesimo octabo anno principatus domni paldolfi gloriosus princeps,
et primo anno principatus domni landolfi filii eius, mense december septima indictione.
Ego amatus clericus filius sillicti de loco malecalbiati finibus de abellino, dum, protegente
domino, et te quidem puellam nomine gemma filia iohanni de loco forinu in meum sociabit
coniugio, tunc in alia quoque dies nuptiarum nostrarum ante parentes et amicos nostros,
secundum ritus gentis nostre langobardorum hostendit hoc libellum scriptum a testibus vene
et utiliter rovoratum, quod relegentes audierunt homines vonos, et una per berbum et absolutione
supradicti genitori meo ibique eum stantem, et per eum dedit et tradidit tibi iamdicte
uxori mee per uno scriptum morgincapht, hoc est enim quartam etenim parte ex omnibus
rebus substantiis et casis adque movilibus meis, tam de casis infra civitatibus, quam
etiam et castellis seum et a foras casalibus, de serbis vero et ancillis, de peculiis mangnis
et parbis, de omnia vero et in omnibus, tam de quibuscumque nunc modo abeo, seu et de
quibuscumque in antea diebus vite mee parare vel conquidere potuero, sibe de paternam
maternanque possessione undecumque michi pertinuerit vel pertinere debetur, quartam tibi
predicte uxori mee tradidit parte. Et in simul dedit et tradidit tibi iamdicte uxori mee
iusta legem in meffio abendum septe tari aurei voni ad tuam proprietatem abendum, sub
ea namque videlicet ratione, ut amodo et in perpetuis temporibus abere et possidere securo
nomine baleatis; et quicquit exinde agere seu iudicare voluerit, tu predicta gemma uxor mea
de iamdicta quartam etenim partem et meffio, qui a me amato clerico accepistis secundum
legem in omnibus tue sit potestatis faciendum exinde iusta legem omnia quodcumque volueris,
sine contradictionem meam et de meis heredibus aliqua contradictione aut cuiuscumque
requisitionem. Igitur autem obligo me ego qui supra sillictu tibi prenominate gemme nure
78
mee, ut si merentibus peccatis et ipse filius meus vir tuus ante me obierit, et ego post eum
remansero, obligo me tibi dare quartam partem de ipsa portionem predicti filii mei viri tui,
tam de movilem quam et de stabilem, sicut per meam absolutione tibi tradita est, et abeatis
illos firmiter per istum scriptum sine contradictionem meam et de meis heredibus aliqua
contradictione aut cuiuscumque requisitione, et anc cartulam morgincapht in supradictam
rationem sit firmam. Quod te raimelfrid subdiaconum et notarium scribere rogavit in abellino
mense et indictione feliciter.
+ ego simeon presbiter
+ ego riso presbiter.
Torna all'inizio