Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1017 » Pag 227 - 229

6.1017
227
229

227
+ In nomine domini vicesimo quinto anno principatus salerni domni nostri guaimari
gloriosi principis, et quinto anno principatus eius capue, et quarto anno ducatus eius amalfis
et sirrenti, et quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi eximii
228
principis et ducis filii eius, mense ianuario, undecima, indictione. Memoratorium factum a
me iaquintus docdus, eo quod ante subscripti testes per combenientia, pro pars et vice rolegrime
comitisse relicta quondam landoarii comiti et aleberti comiti, mater et filius, tradidi
ego alfanus de locum liciniano filius quondam petri inclita sortionem, que fuit sikelmus
filius ermeprandi de eodem loco, de terris cum bineis, et pomis, et olibeta, et saliceta,
et cannieta, et bacuum quod ipse sikelmus abuit in iamdicto locum liciniano et serra. Et
per finis et pertinentiis de ipsis locis, ubicumque inde inbentus dederit, cum omnia intro
se abentibus inclitum illut ipsius alfani tradidi pro pars ipsorum mater et filius. Tali tinore,
ut amodo et semper ad sua et suis eredibus sint potestatis eos tenendi, fovee et omnis
sue utilitatis iusta rationem ibidem facere. Et totum ipso bacuum pastenare olibe et
vinea et pomis, sicut meruerit, ut in completi decem anni abeamus tota ipsa tradictione
pastenata et surta, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, ut bene pareat factos. Et da
inde in antea per omnes annos tota ipsa. tradictione annualiter lavorare et cultare, sicut
locus ipse meruerit, ut proficiant et non dispereant et per omnes annos bonum pareat lavoratum,
et in casa de ipsa tradictione residere et abitare curam et vigilationem inde
abere. Et pro tempore de vindemie et quando ipse olibe colligendi benerit ille et suos eredes,
faciant scire ipsi mater et filius et illorum eredes, ut ibidem dirigat missum suum et
ille et suos eredes tota ipsa traditione bindemiare et ipse olibe colligere et oleum inde facere,
Et ipsa poma temporibus suis illis colligere; et de omnis vinum et poma et oleum
et quicquit frugens, quod de ipsa res exieri, medietatem inde ipsorum mater et filius et ad
illorum eredes dare ibidem, et medietatem inde illis sivi abere: ipsum missum, dum per ipsa
frudia recipiendum ibidem steterit, illis eum notrire secundum illorum possibilitatem. Set
predicta mater et filius per omnes annos illis eos reponat in organeum qui illorum ibidem
adsignaverit, et ipso organeum illis conciare annualiter et studiare, et reponere in ipsam
mansionem de ipsa traditione, Et salbum illis eos facere, donec illut ipsi mater et filius
illut inde tulerit, absque degeneratione et ingne. Et de quod per annum in ipsa traditione
seminaverint, deant inde eorum terraticum, sicut consuetudo est per ipsu locum. Et quale
tempore da ipsi decem anni in antea eadem res tenere et lavorare noluerint, inclita suprascripta
traditione lavorata et surta, et salba remittant ad ipsi mater et filius et ad illorum
eredes, et liceat illis inde exire cum omne illorum mobilem et ire ubi boluerit. De qua
per bona combenientia pro pars ipsorum mater et filius guadiam michi ipse alfanus dedi,
et mediatore michi posuit sikenolfus filius quondam stefani clerici; et per ipsa guadia obligavit
se et suos eredes, ut si taliter omnia suprascripta per supradicto ordine non adimpleverint
et aliquit de ea que superius legitur, remobere aut contrare quesierit, per ipsam
229
guadiam componere obligavit se ipse alfanus et suos eredes ipsorum mater et filius et ad
illorum eredibus biginti auri solidos constantinianos et, sicut dictum est, adimplere, quam
scripsi ego petrus notarius.
+ Ego trasmundo levita me subscripsi
+ Ego iohannes.
Torna all'inizio