Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.12 » Pag 41 - 43

10.12
41
43

41
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense
iunio undecima indictione. Ante me Petrum iudicem Ademarius
filius quondam Madelmi et Blatta que est uxor sua filia quondam
*** coniuncti sunt cum Iohanne monacho monasterii Beati
confessoris adque pontificis Leonis, quod domnus Leo venerabilis
abbas a nobo construxit fundamine foris hanc Salernitanam
civitatem in loco Veteri. et ipsi vir et uxor Ademarius et Blatta clarificaverunt
sibi comuniter pertinere integram medietatem de tota terra
et molino qui edificatum est foris hanc predictam civitatem in
eodem loco Veteri in isclis et aqua de fluvio Veteri, prope suprascriptum
monasterium et ipsam terram intra quam ipsum molinum
edificatum est: a parte orientis coniuncta est ad viam publicam que
42
ducit inter hanc et aliam terram intra quam ipsam monasterium
construnctum est et a parte occidentis ad albeum suprascripti fluminis.
necnon et clarificaverunt sibi comuniter pertinere medietatem
de omnibus isclis et arcaturiis et usu aquarum et de omnibus pertinentiis
ipsi molino pertinentibus; et dixerunt ut de tota ipsa medietate
de integra ipsa terra et de ipsa medietate de iamdicto molino
qui intro eam construnctum est et de ipsa medietate de omnibus ipsis
isclis et arcaturiis et usu aquarum et de omnibus pertinentiis ipsi
molino pertinentibus, quam sibi ut dictum est comuniter clarificaverunt
pertinere, quartam partem pertineret ipsi Blatte per suum
scriptum morgincaph, ei ab ipso viro suo dato alio die eorum copulationis,
et tres partes ipsi Ademario. et volens ipsa Blatta ipsam
quarta partem suam sibi ut dictum est de eo pertinentem comuniter
cum ipso viro suo venundare, et obserbans ea que in Langobardorum
regum edicto scripta sunt de muliere que res suas comuniter
cum ipso viro suo venundare voluerint, fecerunt illud notitiam
duobus propinquioribus ipsius Blatte parentibus et in mea et ipsorum
parentum presentia ipsa Blatta violentia aliqua se pati non reclamavit
nisi bona sua voluntate ipsam quartam partem suam sibi
ut dictum est de eo pertinentem se dixit venundare, ut ab hoc
die omni tempore hoc quod vendiderit stavile debeat permanere, et
ego in hac cartula manus ponam, quam Iohannes scriba cum notitia
ipsorum parentum et mea scribere presumit. hoc ita peracto ipsi
vir et uxor, Ademarius et Blatta, sicut eis congruum fuit, bonis eorum
voluntatibus, per convenientiam, per hanc cartulam comuniter
venundederunt ipsi Iohanni monacho pro parte suprascripti monasterii
integram ipsam medietatem quam sibi ut dictum est comuniter
clarificaverunt pertinere de tota ipsa terra et de iamdicto
molino qui intro eam construnctus est et de omnibus ipsis isclis
et arcaturiis et usu aquarum et de omnibus aquis et pertinentiis
ipsi molino pertinentibus et totum et integrum alium quod eis ibidem
coniunctum habere pertinuit et pertinet, et nichil sibi ibidem
coniunctum remansisse dixerunt, cum omnibus intro eandem venditionem
habentibus cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa
43
via. ea ratione ut integram suprascriptam venditionem qualiter suprascriptum
est semper sit in potestate ipsius domni abbatis et successoribus
eius et partibus suprascripti monasterii, et liceat ipsum
domnum abbatem et suos successores et partes eiusdem monasterii
de ea facere quod voluerint. et propter confirmationem
huius venditionis ipsi vir et uxor comuniter susceperunt ab ipso Iohanne
pro parte suprascripti monasterii statutum pretium auri
solidos tarenorum ex moneta Amalfitanorum triginta et septem in
omni deliberatione. et per convenientiam ipsi vir et uxor Ademarius
et Blatta, tamen ipsa Blatta cum consensu et voluntate suprascripti
viri et mundoalt sui, cum cuius consensu et voluntate
omnia que in hac cartula scripta et scribenda sunt fecit, comuniter
guadiam ipsi Iohanni monacho pro parte suprascripti monasterii
dederunt et fideiussorem ei pro ipsius monasterii parte posuerunt
Leonem Atrianensem qui dicitur de Dumnessema filium quondam
Ligorii Atrianensis, et per ipsam guadiam obligaverunt se
comuniter et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati
et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii integrum
illud quod ipsi Iohanni monacho pro parte suprascripti monasterii
ut dictum est venundederunt ab omnibus hominibus et partibus,
et comuniter tribuerunt ipsi Iohanni monacho licentiam ut, quando
ipse domnus abbas et suos successores et pars eiusdem monasterii
voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint
cum omnibus monuminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
et si sicut superius scriptum est ipsi vir et uxor, Ademarius
et Blatta, et eorum heredes ipsi domno abbati et eius successoribus
et partibus suprascripti monasterii non adimpleverint et suprascripta
vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per ipsam guadiam obligaverunt se comuniter et suos heredes
componere ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus
suprascripti monasterii quinquaginta auri solidos constantinatos
et sicut superius scriptum est adimplere. hec autem omnia suprascripta
fecit ipse Iohannes monachus per licentiam suprascripti
domni abbatis. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio