Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.567 » Pag 23 - 25

6.567
23
25

23
+ In nomine domini dei Salvatoris nostri Jhesu Christi: Imperante domino
nostro alexium magno Imperatore anno tricesimo hoctabo sed et iohannes
eius filio porfirogenito magno imperatore anno vicesimo septimo
die . . . ma octaba mensis augusti indictione decima neapoli:
horta est itaque intentio inter me marocta filia quondam domini iohannis
subdiaconi qui nominatur de . . . omagi et quedam gemma que vocatur
car . . . dudum iugalium personarum. ego autem cum consensum
et volumtate . . . sapore qui nominatur de grusa biro meo: et te videlicet
domino iacobus venerabilis igumenus monasterii sanctorum sergii et
bachi qui nunc congregatum est in monasterio sanctorum theodori et sebastiani
qui appellatur casapicta situm in biridiarium: vos autem una cum cuntas
vestras congregationes monachorum ipsius sancti et venerabilis vestri monasterii:
De intentione que inter nos abuimus propter illa grundatectu. de illa domum
vestra distructa iuris propria memorati vestri monasterii: posita vero
intus anc civitatem neapolis in bico publici qui pergit ad illa porta istius
civitatis que dicitur de domino urso tata: regione arco cabredatu: qui decurrit
in orticellum meum qui ibi est a parte septemtrionis: unde vos contrabi
dicendo pars mea hatbersus vos ut ipsa grundatectui de ipsum domum vestra
de antea non decurrisset in ipsum orticellum meum qui ibi est at memorata
parte septemtrionis: et pars vestra dicebat: ut quando memorata domo
vestra cohoperta fuit ipsa grundatectui de memorata domo vestra decurrebat.
in ipsum orticellum meum qui ibi est a parte septemtrionis: De qua
multa haltercatione exinde inter nos abuimus et perreximus ibidem super
cum iudices publici qui ibidem super at iudicandum portabimus et ibidem
a parte memorati vestri monasterii hostensa et relecta fuit una chartula
offertionis que in ipso vestro monasterio exinde et de alium que continet
fecit iohanne calle qui nominatur pentiulo: . . .
et declarabat in ipsa chartula offertionis vestra ut inter ipsa
domum vestra et inter ipsum orticellum meum qui ibi est memorata
parte septemtrionis pariete proprium ex ipsa domum vestra exfinat: et
24
dum ipsis iudices ipsa dicta nostra haudissent et memorata domu vestra
cum ipsu horticellum meum vidissent et memorata chartula offertionis
vestra intellexissent. tribuerunt exinde inter nobis oc iudicium: hut
iurare pars memorati vestri monasterii michi et dicere. ut quando memorata
domus vestra cohoperta herat. ipsa grundatectui eius decurrebat
in ipsa parte septemtrionis in ipsum orticellum meum: prebere michi
exinde ipsum sacramentum et ego ponere bobis et per vos in ipso vestro
monasterio taliter anc chartula securitatis: et quia in presentis: recepimus
a parte memorati vestri monasterii memoratum sacramentum dicente
michi ut superius atseruistis et definibi exinde bobiscum in omnibus
et coheret at memorata domus vestra iuris propria memorati vestri
monasterii pertinentes a parte orientis est dommum unde intentione abetis
vos et memorato vestro monasterio cum heredes quondam carponi pecorarii
sicuti inter se parietem . . . exfinat: et a parte occidentis
est alia dommum memorati vestri monasterii in quo est piscina propriam
memorati vestri monasterii et a parte meridiana est dommum monasterii
ecclesie sancte agathe iuris propria memorati vestri monasterii. et a parte
septemtrionis est memoratum orticellum meum sicuti inter se memoratum
pariete in ruynatu proprium memorati vestri monasterii exfinat: et quandoque
bobis vestrisque posteris et at memorato vestro monasterio placuerit
memorata domu vestra qui est ad ipsu orticellum meum parte memorata
meridiana conciare et edificare qualiter a betere fuit asque omni
mea meisque heredibus qualibet contrarietatem tantummodo ipsa grunda
tectui de memorata domo vestra escotere debeatis da ipsum pariete proprium
vestrum in fore super ipsum orticellum meum qui ibi est a parte
septemtrionis per mensuram quantum est una tecula de longitudine: et
amodo et semper nunquam presummo ego aut heredibus meis nec alias quabis
personas in nostris bicibus neque abeamus licentiam haliquando tempore
vos aut posteris vestris vel memorato vestro monasterio exinde querere
aut molestare vel contrare per nullum modum nec per summissas personas
a nunc et in perpetuis temporibu s: Insuper omni tempore ego et
heredibus meis bobis vestrisque posteris et ad ipso vestro monasterio
exinde ut super legitur desuper tollere et tacitos facere debeamus omnes
25
germanos et germanas meis biros et consobrinos et illorum heredibus
et alios omnes omines omnique personas. qui per me et per eis et per
meis et per illorum heredibus vos vel posteris aut memorato vestro monasterio
exinde quesierit asque omni vestra vestrisque posteris qualibet
dammietate et asque omni data occansione: quia ita nobis iudicatum est:
Si autem aliter fecerimus de is omnibus memoratis per quobis modum
aut summissas personas tunc compono ego et heredibus meis bobis vestrisque
posteris et ad ipso vestro monasterio auri solidos sexaginta bithianteos
et ec chartula ut super legitur sit firma scripta per manus gregorius
curialis per memorata indictione + hoc signum + manus memorata
marocta cum voluntate memorati viri sui quod ego qui memoratos ab eis
rogatus pro eum subscripsi +
+ ego iohannes filius domini petri testi subscripsi +
+ ego leo filius domini leoni testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domini gregorii testi subscripsi +
+ Ego Gregorius Curialis: Complevi et absolvi per memorata indictione +
Torna all'inizio