Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.945 » Pag 107 - 108

6.945
107
108

107
+ In nomine domini vicesimo primo anno principatus salerni domni nostri guaimari
glorioso principe, et primo anno principatus eius capue, ac primo anno ducatus illius amalfi,
mense iulius, septima indictione. declaramus nos mulier nomine vona, relicta quondam
martini de locum paternum, et filia cuidam stefani, et cunso filius supradicti martini et
predicte vone, qui sumus mater et filius, quoniam per nostris rationibus nobis est pertinentes
abere rebus in iamdictum locum paternum a parte supradicto viro et genitor noster,
et congruum est nobis predicti mater et filio exinde venumdare una pecia de terra vacua,
quod abuimus sursum in monte a supradictum locum paternum, ubi ecclesia sancti apollinaris
sita est, et est ipsa pecia de terra bacua per as fines et mensuria.: de subter a
parte orientis fine nostra et de consortes nostros, inde sunt latitudo passi viginti tres: a
parte septemtrionis similiter fine nostra et de consortes nostris, inde sunt passi octuaginta
unum: de super a parte occidentis fine media serra, inde sunt latitudo passi triginta: ab
inde descendente a parte meridie fine domnica usque priora fine, inde sunt passi octuaginta
octo, totum mensuratum ad iusto passum hominis. de hec vero iamdicta rebus per
iamdicte finis et mensurie nos predicti mater et filio voluimus inde venumdare teofrede
heodem locum, filia quondam petri, quartam parte sortionis nostre secus et coniunctum
cum sortione sua de ipsa rebus, quod paratum abuit da sparanum cognatum et thio nostrum,
et ego nominata mulier, mecum abentes tres parentes meos, et perreximus cum illis
in presentia iohanni iudici, et ipsum iudicem rogavit, quia ipsa parte mea de ipsa, supradicta
rebus volo venumdare ipsius teofrede, et iamdicta mulier fecit sic, et mundoald mei
mihi inde consentierunt, et petro presbitero et notario cum notitiam de ipsis meis parentes
108
et de ipsius iudici cartula ista scribere presumpsit, et ego supradictus cunso sum infra
etatem, et necessitate maiore abeo, et fame morior, et per licentia supradicti iudici ipsa
parte mea de ipsa supradicta rebus vendo, ut vibere possam, ut sic ipsa fame me liberare
possant; et nos pro talia supradicti mater et filius, ut diximus, venumdamus per anc cartulam
ante presentia ipsius iudici aliorumque subscriptorum testium tibi supradicta teofreda,
venumdedimus inde de suprascripta rebus infra predicte finis et mensurie tibi inclita
quartam parte nostra, quod ibidem abuimus secus ipsa sortione tua coniuncta, cum
omnia infra se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de via sua, securiter
amodo et semper tu supradicta teofreda et tuis eredibus tota et inclita supradicta nostra
vindictione abendum et faciendum quod volueritis, et proinde suscepimus a te predicta teofreda
statutum pretium, hi sunt auri tari dui. unde guadia tibi predicte teofreda dedimus
et mediatorem tibi posuimus iohannes caiota de heodem locum filius quondam ralfi; tamen
ego supradicta mulier per volunctate de ipsi mundoalt mei et per ipsa guadia obligavimus
nos et nostris eredibus amodo et semper defensemus tibi tuique eredibus inclita supradicta,
nostra vindictione omnes homines omnique partibus; et quando per vos ipsis volueritis
exente defensores, potestatem abentibus cum ista cartula et omnes monimina et rationes,
quas inde abere potueritis, omni modis inde causare et finem facere, qualiter volueritis.
quod si taliter etc: Statuta mulcta decem auri solidorum Constantini. Et ego supradicta
mulier omnia suprascripta egit per volunctate de illis in cuius mundium sum, et taliter
scribere rogavimus te petrus presbiter et notarius, actum aput-monte.
+ Ego mirandus
+ Ego ioannes.
Torna all'inizio