Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.17 » Pag 62 - 65

9.17
62
65

62
+ In nomine Domini. Vicesimo quinto anno principatus
domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense iulio
quarta indictione. Ante me Iohannem iudicem Maraldus
clericus et medicus et abbas ecclesie Sancte semperque Dei
genitricis et virginis Marie, que construct[a est] intus hanc
Salernitanam civitate inter muro et muricino, pertinentis heredibus
quondam domni Iohanni principis, dum ibidem
63
adessent subscriptos idoneos homines, coniunctus est cum
Landenolfo filio quondam Maionis et per convenientia ipse
abbas, per licentiam de illis cuius ipsa ecclesia et omnibus
rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesie pertinentibus pertinent,
tradidit ipsi Landenolfi integram una pecia de terra
cum arbusto et vacuo quod pars ipsius ecclesie pertinet havere
in loco Campiliano, quam dixerunt esse per fines et
mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte occidentis
sunt passus duocentos quadraginta octo, a meridie
passus centum triginta, ab oriente passus centum octoginta
octo, a septemtrione finis via passus quadragintaq
octo. hec autem suprascriptam terram per iamdictas fines et
mensuras ipse abbas ipsi Landenolfi tradidit [ta]li tinore ut
amodo et semper natos nascentes at sua et de suis heredibus
sint potestate illut tenendum et dominandum, fobee et omnes
illorum utilitates ibi faciant iusta ratione et reditum ibi
faciant et haveant et ibi resideant et havit[ent] et unde meruerit
illut cludere et clusum et salbum illut haveant, et per
omni anno tota suprascripta traditione apto tempore de
super et de subter lavorent et studient sicut meruerit, ut cotidie
vonum pareat lavoratum et cultatum qualiter in meli[us]
proficiant et non dispereant; et totum ipso vacuo que infra
ipsa traditione habuerit pastenent ibi arbores et vites de
vono vitineo, et surgant ut in completis annis duodecim
atsignent ipsi abbati vel in partibus ipsius ecclesie tota s[uprascripta]
traditione pastenata et surta sicut de tantos annos
locus ipse meruerit, ut perfectum pareat lavoratum et cultatum
sicut decet; et per omni anno apto tempore tota suprascripta
traditione seminent ibi semente qualis ibi meruerit et
cultent sicut decet, et per omni anno apto tempore per
tempus arearum faciant sire ipsum abbas vel pars ipsius
ecclesie ut ibi dirigat missum suum, et ipse Landenolfus et
eius heredes toti ipsi lavori ibique ad area procurent sicut
meruerit et de omni victualium quod inde exierit dividant illut
in tribus portionibus, et prius ipso missum quod pars ipsius
ecclesie ibidem direxerit tollat exinde inclitam tertiam partem,
relique due sortes sivi abeant faci[endum] unusquisque
64
de suis portionibus quod voluerint; et per omni anno
per tempus vindemiarum similiter faciant sire ipsum abbas et
suos successores vel pars ipsius ecclesie ut ibi dirigat missum
suum, et tota suprascripta traditione apto tempore ibique
at palmentum [v]indemiare et procurare sicut decet et de
omni vino quod inde exierit dividant illut per medietatem:
ipso missum tollat prius exinde inclitam medietatem, reliqua
medietatem sivi haveant faciendum quod voluerint; et ipsa
medietatem de ipso vino quod in parte suprascripte ecclesie
evenerit reponant illut in organeis da vino, quod pars ipsi
ecclesie ibidem eis atsignaverint; et ipsis organeis per omni
anno per illis fiat conciata et studiata et ipso vinum faciat
salbum donec illut inde tollere faciant partes suprascripte
ecclesie absque ingne et gente puplica; pomis vero que per
annum ibi sunt suo tempore illas colligant et inclitam medietatem
inde deant ad ipsum missum, reliqua medietatem
sivi haveant; ipsum missum dum pro ipsis frudiis ibidem steterit
recipiendis illi eum nutriant et equum suum secundum
illorum fuerit possivilitatem et palmentatica ei deant sicut
consuetudo est. et potestatem haveant ipse abbas vel pars
suprascripte ecclesie per omni anno perquirere tota suprascripta
traditione si esset vona lavorata et studiata sicut
prescriptum est et, si non invenerit eam vona lavorata et
studiata sicut suprascriptum est, liceat inde pignerare usque
at legem. et quale tempore ipsa traditione tenere et lavorare
noluerint aut non potuerint, tunc inclita suprascripta
traditione vona lavorata et cultata et unde meruerit clusa et
ipso vacuo pastenatum et surtum sicut meruerit cum redita
et palmentum que illis diebus habuerit et cum ipsis organeis
da vino, que pars ipsius ecclesie ibidem eis atsignaverint, remittant
at potestatem suprascripti abbati vel in partibus suprascripte
ecclesie faciendum ex eo quod voluerint, et illis liceat inde
exire cum omnibus rebus suis movilibus et ire quod
voluerit sine contrarietate de partibus suprascripte ecclesie.
65
et per comvenientia ipse Landenolfus guadiam ipsi abbati
dedit et fideiussorem ei posuit Petrus filius quondam Alfani
de ipso loco, et per ipsam guadiam obligavit se et eius heredes,
si sicut superius scriptum est ipsi abbati eiusque successoribus
vel in pars suprascripte ecclesie non adimpleverint
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presupserint, per ipsam guadiam obligavit se ipse Landenolfus
et eius heredes componere ipsi abbati eiusque successoribus
vel in pars suprascripte ecclesie triginta auri solidos
constantinatos. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Iohannes iudex. S.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi. S.
Torna all'inizio