Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1176 » Pag 195 - 197

7.1176
195
197

195
MCLXXVI
A. D. 1053
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense februario, sexta indictione. Ideoque ego maria filia quondam iohanni, Clarifico
me avere rebus in locum rutigini ubi nominatibum ad atrinee dicitur, quod sunt terris
cum vineis et terris vacive, cum aliquante quercie pertinentes michi de iamdicto genitori
meo per nostre rationis. Set ut secundum lex que in edicto capitulo continet de mulier
que res sua vendere boluerit, non in absconsum, nisi in presentia iudicis seu duo aut tres
parentes propinquiores suos secum avead, et sic iudicem roget, quia res mea volo vendere
et nullam violentiam se pati non reclamaverit, nisi bona boluntate sua ipsa rex dixerit
venumdare, set congruum michi est ipsa mea declarata rebus vindere ad grimoaldus clericus
filius quondam nicolai presbyteri et abbati. Proinde convocavit erga me ursus filius
quondam conteri, qui est virum et mundoalt mei, et cum illos pariter perreximus ante
presentia landemarii iudici, et nobiscum adesset tres propinquiores mei parentes, et pariter
cum illis ante ipsum iudicem, et nota fecimus, quia rebus mea de iamdicto loco rutigini
volo vendere, bona etenim mea voluntate; set pro nulla violentia aliquit me ....
esset. Quare ipsum iudicem talia audiente, licentiam michi dedit ipsa mea declarata reddere
ipsius grimoaldi clerici, et ipsum virum et mundoalt meum cum ipsi parentes in ac
cartula manum posuerunt, et sic michi exinde consenserunt ipsa rebus vindendi per ec
finis. Da una parte, sicut ballone discernit a socia quam ividem a pars orientis retinet
eredes quondam mirandi cum consortibus suis; a pars occidentis similiter, sicut ballone
196
discernit a socia de eredes quondam iohanni qui fuit de eodem loco rutigini, et ambo ipsi
balloni descendunt in vallone maiore de super parte, sicut limite et termiti discernunt
inter ec rebus et vineis, quam ividem retinunt eredes ipsius iohanni, quam illut paone
ad pastenandum retinet da illorum consortibus, et iunget in ipso ballone priore finis, et
est ipsa rebus cum supradicti fini in lucanie partibus. Hec vero predicte rebus de iamdicto
loco per suprascripte finis tota et integra illam tibi grimoaldi clerici venumdamus
cum introitu et exitu et vice de viis suis, et cum omnia intra ipse finis aventibus omnibusque
inde pertinentes, ad securiter et firmiter amodo et semper tu predictus grimoaldus
clericus et tuos eredes illut, sicut dictum est, avendum, dominandum, possidendum et
omnia exinde faciendum, que tibi tuique eredibus placuerit, absque omni contrarietate
nostra, vel de nostros eredes, aut cuiqua hominibus. Unde pro confirmandam et stabiliscendam
anc nostra vindictione nunc a presente recepimus a te iamdictus grimoaldus clericus
statutum pretium, i sunt in auro solidos triginta unum ana quattuor tari per unum
quoque solidum in omni deliveratione, sicut inter nos convenimus. Finitoque vero pretio
ipso, ut dictum est, aput nos ea ratione guadia tibi grimoaldi clerici una cum ipsum virum
et mundoalt meum dedimus, et mediatorem tibi posuimus domnandus clericus filius
quondam andree clerici, et per eadem guadiam et convenientiam obligo me ego maria,
una cum ipsum virum et mundoalt meum et nostros eredes, predicta nostra vindictione
tibi tuique eredibus defensandum ab omnibus hominibus, ab omnique partibus, etiam et
da illis hominibus et partibus, qui pro nostris et earum vel illarum partibus qualiscumque
miserint causationis: et quando volueritis exinde esse autores et defensores, per bos
ipsos vice nostra licentiam et potestatem abeatis cum ista cartula, seu cum quale alia
monimen et rationes inde avere potueritis, simul et cum due cartule scriptionis, que a
presentis vobis remisimus, que continunt ipsa rebus michi esse pertinentes, aut cum quale
alia monimen inde potueritis avere, sicut dictum est, in omnibus inde causare et finem
facere, et illut vobis defensaret. Nam, quando nos nostrosque eredes inde autores et defensores
avere quesieritis, nos autem nostrosque eredes illut vobis defensemus, sicut superius
legitur; sic tamen, ut remittatis nobis vel ad nostros eredes ipse due cartule et sic
cum ille omnia, quod supra dictum est, defensemus et abeamus ille usque ad diffinitam
legem; et post finem facta remittamus tibi vel ad tuos eredes ambo ipse cartule sine macula
et salve. Quod si de ec omnia quod superius legitur, tibi grimoaldi tuique eredibus
non adimpleverimus, et retroare seu removere illut quesierimus, et quodcumque causationis
adversus vos exinde preposuerimus per nos aut per submissam nostram, et suprascripta
vobis vestrisque eredibus non adimpleverimus; Ideo per convenientiam obligo me ego maria,
197
una cum ipsum virum et mundoal meum et nostros eredes, ad componendum tibi grimoaldi
clerico vel ad tuos eredes, sive cui unc scriptum vice tua in manus paruerit, centum
auri solidos constantini; et omnia suprascripta per invitis vobis adinpleamus, per iamdicta
guadia et predictum mediatorem. Et taliter guido subdiaconus primicerius et notarius
scribere rogavimus, qui et interfuisti.
+ Ego qui supra landemarius clericus et iudex.
+ Ego grimoaldus diaconus.
Torna all'inizio