Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1051 » Pag 280 - 282

6.1051
280
282

280
+ In nomine domini vicesimo hoctabo anno principatus salerni domni nostri guaimarii
glorioso principe, et hoctabo anno principatus eius capue, et ducatus illius amalfi et
sirrentum, et quarto anno suprascriptorum principatus et ducatus domni gisulfi eius filii
eximii principi et duci, et tertio anno ducatus illorum apulea, et calabria, mense hoctuber,
quarta Indictione. memoratorium factum a me iohannes venerabilis abbas ex monasterii
sancte sofie, quem a nobo fundamine construxit quondam guaiferi filius idem guaiferii
comitis in rebus sua intus cibes salerni, eo quod ante subscripti testes per conbenientia
281
bice ipsius monasterii, quam et pro vice gemme relicta supradicti guaiferii et filia
quondam guaimarii comitis, tradidit amale filio quondam dumnelli et falconi cognato suo
quondam iohanni grecum una pecia de terra cum arbustum qui est in locum sianu finibus
de apusmonte, que est per as fines et mensuras: de ex omni parte fine ipsius monasterii
et ipsius gemme: a parte occidentis sunt inde passi viginti unum: a septemtrioni
sunt inde passi triginta duo: a parte meridie inde sunt passi centum tredecim, totum mensuratum
ad iusto passum hominis. de predicta pecia de terra cum arbustum tradidit ego
predictus abbas ipsorum iamdicti amati et falconi inclita sortione predicti monasterii cum
inclita sortione exinde pertinente ipsius nominate gemme in oc ordine, ut amodo et semper
tota et inclita supradicta est tradictio, natos nascentes, per iamdicte finis et mensurie
vel illorum et ad eorum eredes sint potestatem tenere et dominare, et fovee et omnis
lorum utilitatis iusta ratione ibi facere, sicut meruerit, et ubi meruerit, per circuitum
lut cludere et semper clusum abere, et ibidem illis residere et abitare, et apto tempore
illut de super et de subtus laborare et cultare bonum, et ubi meruerit, arbores et bites
ibidem plantare et propaginare, sicut meruerit, ut per omnes annos bonum pareat laboratum
et cultatum de super et de subtus tota ipsa supradicta tradictio, quatenus proficiant
et non dispereant et salbum illut faciant, sicut decet; et per tempum de bindemie,
quando meruerit, illis et illorum eredes faciant scire pars ipsius monasterii et predicta
gemme, ut ibidem dirigat missum suum, et illis et eorum eredes supradicta tradictione
rationabiliter vindemiare et ibique ad palmentum precurare, et omnis binum quod inde
exierit, per medietatem dividant; missum predicti monasterii et predicte gemme tollat
inde medietatem, et illis et eorum eredes tollat reliqua medietatem; poma si abuerint,
medietatem nobis inde deant, et medietatem exinde illis abeant, et ipsa medietate de ipso
bino sortione ipsius monasterii, et predicte gemme illis et eius eredes illut portare salba
ad cellarium, quod pars ipsius monasterii et predicte gemma habuerit in predicto locum,
et mittat eos intus ipso horganeu qui per omnes annos per illis fuerint bonum conciatum
et studiatum, sicut meruerit; et ipsum missum, qui per partes pro ipsa vindemia bigilandum
ibidem steterint, illis eum nutricaret secundum suam possivilitatem, et palmentatica
ei deant, sicut iustum fuerit. Et de quod ibi seminant, deant inde terraticum ad
ipsum missum, qui per partes ibi steterint, secundum consuetudinem de ipso locum. Et
quale tempore illis et illorum eredes suprascripta tradictione in iamdicto hordine tenere
et laborare non boluerimus aut non potuerimus, inclitum illut laboratum et clusum, qualis
meruerit, remidta, had pars predicti nostri monasterii et ad pars exdicte gemme, faciendum
inde omnia quod voluerint. Et liceat illis inde exire cum omni causa sua mobilia,
282
et iret cum illut ubi voluerint. de qua per convenientia guadia mihi predicto iohanni
abbati ipsi amatus et falcus dederunt, et mediatores nobis vice ipsius monasterii et de
predicta gemme posuerunt se ipsis; et per ipsa guadia etc: Statuta multa viginti auri
solidorum constantinianorum. Quod scripsi ego petrus presbiter et notarius.
+ Ego iohannes presbiter.
Torna all'inizio