Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.865 » Pag 253 - 254

5.865
253
254

253
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
filii domni guaimari principis, mense februarius, secunda indictione. Memoratorium
factum a me sadi filio quondam mari de locum preturo, eo quod ante bonorum omines, qui
ic supter scripti sunt, clarefacio me, quia abeo rebus in predictum locum preturo actum de
forinum ad comune cum dauferi germanus meus, et congruum michi fuerat exinde benum
daret iohanni filio bisantii genero faroaldi filio alechisi de ipso locum due pecie de terris;
prima pecia de terra cum binea et cum aliquantis arboribus in predictum locum preturo, ubi
ipse sedilie sunt, per finis et mensurie: da partibus septemtrionalis fine ipsius iohanni et
de consortibus suis, sunt inde passi quadraginta: da partibus orientis fine bia publica, sunt
inde passi biginti nobe: da partibus meridie similiter fine bia puplica, sunt inde passi triginta
nobe: de ista predicta pecia per iamdicte finis et mensurie benumdedimus inde ipsius
iohanni inclita tertiam partem da partibus orientis erga ipsa bia puplica et siat ipsa tertiam
parte, quod diximus, quod benumdedimus, da partibus occidentis passi triginta unum et pedes
tres et semisse unum. Et ipsa predicta alia pecia de terra, cum aliquantis arboribus et
nuci in predictum locum preturo non longe de super ecclesia sancti felicissimi et ipsa per
ec finis: de ex omni parte fine ipsius iohanni et de consortibus suis, et est per mensuria:
da partibus orientis sunt passi sidecim: da partibus septemtrionalis sunt passi quadtuordecim:
da partibus occidentis sunt inde passi tridecim: da partibus meridie sunt inde
passi biginti quadtuor et pedes tres: ista pecia per iamdicte finis et mensurie tota et inclita
illut ipsius iohanni benumdedimus, et est totum mensuratum ad iusto passum ominis:
de ista predicta rebus per iamdicte finis et mensurie, qualiter illut ipsius predicto iohanni
modo benumdedimus, abeo illut comuniter cum ipsum predictus dauferi germanus meus
ego abeo ibidem una sortem, quod est tertiam parte, et ipsius dauferi debet inde pertineret
due sortis; set modo bero coniuntus sum cum bona combenientiam cum ipsum predictus
dauferi germanus meus, et ille remisit adque tradidit michi de ipse predicte due
pecie per iamdicte finis et mensurie inclite sue sortionis, qualiter legibus ibidem benire
debet, et prosolsit me illut benumdandum cui boluero, et ille vero et suos eredes exinde
amodo et aliquando adbenientem tempore mecum, aut cum meis eredibus, non causare
aut contendere, per nullis modis vel rationibus, bolendum exinde aliquit michi, aut ad
254
meis eredibus, seum ipsius predicto iohanni aut ad suis eredibus tollere aut contrare,
seum adminuare per qualibet inbenta ratione. Et ego predictus sadi per combenientia et
mea bona bolumtates remisit adque tradidit ipsius dauferi germanus meus inclite meis
sortionibus, de quantum quantoque michi ebeniret debet de tribus pecie de terris: una
ex ipse pecie que est terra cum aliquantis arboribus fructiferis, ubi ipsum dauferi modo
residentes est, et alia que est terra cum binea, et alia ubi bineali dicitur, qui sunt in
predictum locum preturo. De iste tribus pecie per iamdictis locis tota et inclita mea sortionem,
qualiter ibidem legibus abere debeo, totum et inclitum remisit illut adque tradidit
ipsius predicto dauferi germani mei; simulque et remisit adque tradidit ei de omnis rebus
meas alia, ubicumque exinde inbentus dederit per tota pertinentia de forinum inclita ipsa
quartam parte, que fuit domnande genetrice nostra ac filia fasani, de quantum quantoque
michi de ipsa predicta quarta parte ipsius genitrice vestra pertineret debuerit, totum et
inclitum illut ipsius germani mei remisit adque tradidit, per illum ordinem et rationem,
sicut unum ipsius brebem continet quod aput se modo firmatum retinet; pro itaque ipsum
predictus dauferi germanus meus ipsa sua sortione de ipsa predicta rebus, que est per
iamdicte finis et mensurie, qualiter ibidem aberet, debet cum omnia intro se abentibus
omnibusque suis pertinentiis et cum bice de biis suis; unde pro taliter per bona combenientia
guadia michi ipsum predictus dauferi germanus meus dedit, et mediatorem michi
posuit se ipsum; et per eadem guadia obligabit se et suos eredes, ut si amodo et aliquando
adbeniente tempore mecum, aut cum meis eredibus, seum cum ipsum predictus iohannes,
aut cum suis eredibus, cui ego modo illut benumdedit, causare aut contendere presubserit,
bolendum exinde, ut aliquit de ipse due pecie per iamdicte finis et mensurie aliquit tollere,
aut contrare, seum remobere quesierit, per qualibet imbenta rationem, aut exinde
quodcumque causationes inde preposuerit, tunc per ipsa guadia per combenientia et sue
bone bolumtatis obligabit se ipsum predictus dauferi et suis eredibus componere michi
meique eredibus, vel ipsius iohanni, cui ego modo illut benumdedit, et ad suis eredibus,
aut cui brebem iste in manum paruerit, biginti auri solidi constantini, et in antea per
inbitis exinde taciti et bacui remaneret, et faciat tacere omnes omines, qui pro sua parte
exinde causare aut contendere presubserit, per qualibet inbenta ratione per supradicta
guadia et obligata pena, et unc brebem scripsi ego iso notarius qui interfuit.
+ Ego guandi presbiter
+ Ego sico.
Torna all'inizio