Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 2 » 2.213 » Pag 89 - 90

2.213
89
90

+ In nomine domini salvatoris nostri Ihesu Christi Dei aeterni: Aloara
et Landenolfus divina ordinante providentia langovardorum gentis princeps:
cum principalis excellentia petitioni dilecti sui petenti clementer favet . . . .
Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet ac futurorum
sollertia. quia Adenolfus venerabilis archipresulo. obsecravit nostram. excellentiam.
quatenus ob hamore omnipotentis dei et salbatione hanime nostre.
concederemus. et confirmaremus in monasterio nostro bocabulo sancti laurenti
constructo intro hanc capuanam civitatem in propria nostra terra. et
presa propinquu porta qui dicitur capoana. ut amodo. et deinceps haverent
et possiderent pars iamfati nostri monasterii et eiusque custodes atque rectores.
omnem servitium et imperationem. videlicet eguum per servitium publicum
faciendum et angarias et vigilias civitatis et muros. vel turres custodiendum
ostem quoque et data que est pensione publica et alia quoque. omnia
servitia que quomodocumque partibus reipublice nostre legaliter vel in iuste
tollere vel super ponere voluerit aut potuerit. ut nullus homo faciendum
exinde molestiam aut contrarietatem. pars iamphati monasterii. et ab eiusque
custodes adque rectores. omnia itaque servitia et dationes quecumque partibus
reipublice nostre in sancto monasterio nostro et ad eius custodes adque
rectores legaliter vel in iuste tollere vel super ponere voluerit aut potuerit
et per omnia ut dictum est in sancto cenovio concedemus. De quibus petit
a nostra excellentia ut firmitatis apices ei exinde fieri iuberemus. cuius
petitionem libenter exaudientes hos firmitatis apices ei exinde fieri iussimus.
Per quos omnino sancimus. et perpetualiter manendum nostris. et futuris temporibus:
concedimus in sancto monasterio et ad eius custodes adque rectores
omnem servitium et imperationem videlicet equum per servitium publicum
faciendum et angarias et vigilias civitatis et muros vel turres custodiendum
ostem quoque et data que est pensione publica et alia quoque omnia servitia
que quomodocumque legaliter vel in iuste partibus reipublice nostre
tollere vel super ponere voluerit aut potuerit ad suprascripto sancto cenovio
et ad eius custodes adque rectores omnia et in omnibus ut prelegitur in
sancto monasterio servitia ipsa concessimus de quibus in partibus reipublice
nostre nihil iussimus reservari. ea scilicet ratione omnia servitia que et
qualiter superius legitur et nostro pertinet palatio concessimus in sancto
monasterio et ad eius custodes adque rectores ad abendum et possidendum
et faciendum ex ipsa servitia omnia que placuerit superscripto sancto cenovio
et ad eius custodes adque rectores absque contrarietate comitis castaldeis
iudicis vel sculdahis aut cuiuscumque persona hominis contradictione
vel inquietudine nemine. in prefato sancto monasterio vel eiusque custodes
adque rectores exinde aliquo contraria faciente. quod si quispiam hanc nostra
concessione in quomodocumque violare presumpserit sciat se compositurus
in predicto sancto monasterio seu ed eiusque custodes adque rectores.
auri puri libras quinque. et ec concessio de qualiter continet firma permaneant
in perpetuum ut autem ec nostra concessio verius obserbetur manu propria
scripsimus et ex anulo nostro subter iussimus sigillari.
Signum + domini landenolfi excellentissimi principis.
Adelchisi scriba ex iussione supradicte potestatis scripsi Datum Kalendas
ianuarias anno septimo principatus domini landenolfi gloriosi principis
indictione secunda. Actum in civitate capuana.
Torna all'inizio