|
240
+ In nomine domini bicesimo sexto anno principatus domni nostri guaimari glorioso
principe, mense iulius, duodecima indictione. memoratorium factu a nobis maghenolfus
presbiter et petrus clericus, eo quod ante presentia maioni presbiteri et abbati ecclesie
sancti maximi, et ante eius presentia astantibus subscripti testes, per bona combenientia
per iussionem ipsius abbati, una nobiscum adesset petrus comes qui est unum de dominii
ipsius ecclesie, tradidimus rodelgrimi filio maraldi una pecia de terra cum arbusto, et
abellanietum cum aliquanti castanei, quod pars ipsius ecclesie abet in locum muntoru,
ubi cirione dicitur, quod nos in beneficium tenemus da pars ipsius per ec finis et mensuria:
de ex omni pars coniuntum est cum fine ipsius ecclesie; latitudo est de una pars
quod est da meridie, passi biginti octo; longitudo de una pars quod est ab oriente, passi
septuaginta duo; de super capite latitudo passi biginti sex; de alio latere passi septuaginta
octo, totum ad iusto passum omini mensuratum; ec vero rebus per iamdicte finis et mensurie
tota et inclita cum omnia intro se abentibus et cum bice de bia sua inclitum illut
ad tenendum et laborandum tradidimus, tali ordine, ut amodo et semper sue potestatis
illut tenere et dominare, et fobeas et omnis sua utilitate ibidem facere ille et suos eredes,
et omni tempore rebus ipsa, ubi meruerit, clusam aberent, et, ubi meruerit, infra tota
ipsa rebus arbores et bites plantarent et abellane, et annualiter acto tempore tota rebus
ipsa laborarent et cultarent de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, quatenus
proficiad et non disperead, et per tempore ipso abellanietum colligerent, et tertiam partem
de ipse abellane secche nobis vel in pars ipsius ecclesie inde dare, et sibi exinde abere
due sortis; et per tempore de bindemie ille et suos eredes faciad nos vel pars ipsius ecclesie
scire, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et illis totum ipso arbustum bindemiarent,
et omnis binum et poma que ibidem sunt, in tertiam partem per tempore ibique ad
palmentum dibidamus: nos vel pars ipsius ecclesie tollamus exinde tertiam partem, et illis
due sortis; et ipsa nostra sortione de ipso binum illis eos ibidem reponere in organeum,
quem nos eis ibidem adsingnaberimus, per illis conciatum ipso organeum et repositum in
domus sua, et salbum illut nobis faciad absque degeneratione et ingne, donec illut inde
tulerimus, et nos, seu missum ipsius ecclesie, quem ibidem direxerimus, illis nos notrire
secundum illorum possibilitatem, dum pro ipse bindemie ibidem steterimus, et deant nobis
241
palmentateca secundum consuetudinem de ipso locum. Seu et terraticum nobis vel in
pars ipsius ecclesie omni tempore illis nobis deant, de quod ibidem seminaberint, annualiter
secundum consuetudinem de ipso locum; et dum ibidem ipsi castanei fuerit, castanee
quem inde collexerint, deant exinde nobis vel in pars ipsius ecclesie annualiter tertiam
partem de secche, et, sicut diximus, infra tota rebus ipsa, ubi meruerit, totum eos pastenare
arbustum, et, ubi meruerit, plantarent abellanietum; sic, ut ad completi amodo octo
anni siant et abeant illut surtum et operatum, sicut decet de tantos annos, et ille et suos
eredes omni tempore teneant illut omni tempore in suprascripta ratione et salbos illos faciant;
et a quo da ipsi octo anni in antea, si illut laborare et tenere non boluerint, inclitum
illut laboratum et clusum remittere ad potestate ipsius ecclesie, et licead ille et
suos eredes inde exire cum omnis sua causa et ire, ubi boluerint; et si de ac terra salernitana
exierint pro quacumque causa et infra tres anni rebersi non fuerit, siant in potestate
predicte ecclesie; et si infra ipsi tres anni rebersi fuerit et boluerint illut tenere
in supradicto ordine, totum eos recolligere ad tenendum omni tempore in supradicta ratione:
tantum ipso annum quod redierint, si illut laboratum fuerit, licead ille qui eos laboraberint,
inde tollere omnis frugens. Unde in eo ordine per bona combenientia per absolutionem
de ipso abbate guadia nobis ipse rodelgrimus dedi, et mediatorem nobis posuit
iohannes filius amati; et per ipsa guadia obligabit se et suos eredes, ut si omnia suprascripta
per supradicto ordine nobis vel in pars ipsius ecclesie non adinpleberit, et aliquit
exinde remobere aut contrare quesierit, per bona combenientia per ipsa guadia obligabit
se suosque eredes ad componendum nobis, vel in pars ipsius ecclesie triginta auri solidos
constantinos. Verumtamen memoramus, quia de quantum binum et abellane amodo et semper
annualiter de tota rebus exierint, dare nobis vel in pars ipsius ecclesie ibique, quando
meruerit, tertiam partem in illa ratione que superius diximus, et due sortis sibi abere
per supradicta guadia et obligata pena, et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui
interfui.
+ Ego alderissi notarius me subscripsi
+ Ego romoaldus me subscribsi.
| |