Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.418 » Pag 279 - 282

2.418
279
282

279
+ In nomine domini septimo anno principatus domni nostri iohanni et primo anno principatus
domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense ianuarius tertia indictione. Ideoque
280
ego marinus atrianense filius cuidam marini iudici clarefacio, quoniam pertinentes est mihi a
partibus ipsius genitori meo habere rebus in locum cetaria finibus salernitane, quod ego nominatus
marinus ante os dies divisi cum urso et manso et leo germani mei; unde ego modo ante
supscripto notario et testes ostedi unum brebem divisionis, qualiter cum ipsi germani mei ipsa
rebus nostra divisam habemus, et tradiderunt exinde mihi in sorte ipsa sortione suptana, qui est
terra cum binea et bacuum uno teniente per finis, sicut inferius declaramus; et congruum est
mihi nominati marini inclita ipsa mea sortione exinde vicariationis ordine iusta consuetudo
nostre romanorum illut tradere et confirmare domni leoni venerabili abbati monasterio sancti
benedicti, qui constructum est in locum qui vocatur cauke: simulque et bicariationis ordine tradidit
ipsius domni abbati pro pars et vice iamdicti monasterii de quantum quantoque mihi et
ipsius leoni germanus meus pertinentes est habere ista pars ipso flubio de citaria in ipsa costa
de ipso monte qui est in pars orientis, quod commune habuimus cum ipso monasterio, cum medietate
cammara illa qui nobis in sortione obbenit qui est infra ipsa rebus. et ideo ego iamdictus
marinus, sicut mihi congruum est, bona mea voluntate ante supscripti idoneis testes per
anc cartulam commutationis ordine, tradidit atque ad semper habendum confirmavimus tibi
iamdicti domni abbati pro pars et vice supradicti monasterii tota et inclita ipsa nostra sortione
de predicta rebus qui est, sicut diximus, terra cum binea et bacuum uno teniente per hec finis
et mensuria: de pede fine ipso flubio: de alia parte fine iohanni filii leoni, sicut termini et media
sepis discernit, et rebolvente per limitem et iterum revolbente et saliente usque in serra: de
alia parte fine ipsa serra: de alia vero parte fine ipsa sortione quod ipsius ursi germanus noster
evenit, sicut termiti ficti sunt, et revolbente per fine ipsius ursi et coniungente ad fine gutti filii
leoni et per fine ipsius gutti descendente usque ad predicto flumen, et est per mensuria latitudo
predicta rebus in pede passi triginta septem et medium passum, et in medio est latitudo per
pede de ipso munticellu ab ipsa fine ipsius iohanni usque ad fine ipsius gutti germani sui passos
quinquaginta septem, et de longitudo est ipsa rebus ab ipsa fine ipsius ursi germani mei in
supto usque ad ipso flubio passos sexaginta, totum ad iusto passum; seu et confirmavi vobis pro
pars ipsius monasteri inclita medietatem ipsa cammara cum inclita medietate de tota ipsa rebus,
quod mihi et ipsius leoni germanus meus evenire debet in ipsa alia costa de cetaria qui est,
sicut diximus, in pars orientis quod commune havemus cum pars ipsius monasteri, quod per
ipsa divisione communiter reservabimus ad dividendum cum ipsis germanis nostris usque ad
fine iohanni de comite maurone. unde de tota et inclita supradicta rebus per supradicte finis et
mensurie et de medietate ipsa cammara et de inclitum illut, de quantum quantoque, sicut
diximus, mihi et ipsius leoni germanus meus pertinentes est habere in ipsa costa de cetaria
in pars orientis, nullam nobis vel uxoribus nostre aut cuiquam hominibus vel in quavis partibus
281
exinde restitit aut dicimus remanere sortionem, set totum et inclitum cum omnia infra se
habentibus et suis pertinentiis et cum bice de viis suis illut tibi iamdicti domni abbati pro
pars ipsius monasterii vicariationis ordine tradidimus: tantum sceptuavimus quod ad nostra
potestate reservabimus vice, quod habemus in ecclesia sancti petri de eodem loco cetaria,
sicut nostra et vestra continet scriptio; nam ipso alio, sicut diximus, inclitum illut vobis
vicariationis ordine tradidimus ad securiter et firmiter amodo et semper pars ipsius monasteri
eiusque rectores illut habendum, dominandum, possidendum, et omnia exinde faciendum
quod pars ipsius monasterii voluerit sine cuiuslibet contrarietate vel requisitione. et pro confirmandam
et stabiliscendam anc nostra commutatio, iusta consuetudo nostra romanorum, recepimus
a te iamdictus domnus abbas terra cum binea quod pars vestri monasteri habet in locum
beteri, ubi scrofele dicitur finibus salernitanis, cum cammara frabita et palmenta dua habentes
finis et mensuria ipsa vestra tradictione: de super capite fine muro de castello qui aliquotiens
ibidem fuit, sunt inde da fine constantini ioncatella et usque ad fine ecclesie sancti petri passos triginta
tres et medium, et da inde descendente usque in mare: a pars septemtrionalis fine ipsius constantini,
sicut termini discernit, et per ipsa fine pergente usque in pede et revolbente per fine
ipsius constantini et rectum exiente in fine ecclesie sancti cesari, et sunt per ista fines passi septuaginta,
et da inde da uno termine quod ibidem fiximus, rectum descendente usque mare et est
per mensuria de suptus per facie de ipsa cammara passos viginti tres et gubito uno: de supto in
pede fine ipsius constantini latitudo a fine ipsius sancti petri usque ad fine supradicti constantini
passos triginta octo, et sub ipsa fine ipsius constantini latitudo a fine sancti petri usque ad fine
sancti cesari passi quadraginta septem et medium, et da ipsa ripa de scrofole in susu longitudo
passi quadraginta tres, et in ipsi quadraginta tribus passi est per mensuria de latitudine a fine
ipsius sancti petri usque ad fine sancti cesarii passi triginta tres, totum ad iusto passum. seu et
adiunximus ipsius domni abbati pro pars ipsius monasterii decem auri solidos de tari ana quadtuor
tari per solidum, sicut inter nos combenit in omnis liberatione. finitoque vicaria ipsa aput
nos ea ratione, per vona combenientia obligo me qui supra marinus et meis filiis et heredes amodo
et semper antistandum et defensandum in pars supradicti monasteri tota et inclita supradicta
nostra tradictione a pars supradicti leoni germanus meus et a pars uxoribus nostre et ab omnibus
hominibus omnique partibus. si autem, sicut dictum est, taliter illut in pars ipsius monasteri
defensare non potuerimus, amodo apponimus ad pars ipsius vestri monasteri, ut alia tantam rem
cum suis edificiis demus in ipso monasterio, de quantum exinde perdiderit de illut quod in
predicto locum in sortione obbenit ipsius leoni germanus meus, et de colludio ad pars vestri
monasteri iuremus per dei misteria; et illut quod in ipso monasterio, sicut diximus, pro
restaurationem dederimus, omni tempore defensemus illut in pars ipsius monasteri cum bice
282
de via sua a pars ipsius leoni et da uxore eius et da omnis homines omnique partibus. et
si taliter omnia suprascripta in pars ipsius monasterii non adimpleverimus, et aliquit, de
quod superius legitur, quesierimus remobere aut contrare, et quodcumque causationes in
pars ipsius monasterii exinde preposuerimus, tunc primum omnium questio et causatio nostra
sint inde tacita et bacua; et per vona combenientia obligo me et meos filios et heredes componere
in pars ipsius monasteri centum auri solidos costantinos, et questio illa, que inde
facta fuerit, maneat tacita et inanis, et hec cartula commutationis firma permaneat in perpetuum.
verumtamen et in supradicto ordine tradidit in pars ipsius monasterii bice de fontana
qui est intus sortionem ipsius leoni germanus meus, ut potestatem habeant pars ipsius
monasterii ad ipsa fontana ingredere et regredere iusta ratione, et aqua exinde aurire et
portare illut ubi voluerit absque cuiuslibet contrarietate. preter, quando pars ipsius monasterii
de supradicta nostra tradictione voluerit inde esse auctorem et defensorem, bice nostra
licentiam et potestatem habeant pars ipsius monasterii in omnibus inde causare et finem
facere, quomodo aut qualiter voluerit, cum quale monimen et rationem inde habere potuerit;
nam quando pars ipsius monasterii nos auctores et defensores quesierit inde habere, ego
autem et meis filiis et heredes illut in pars ipsius monasterii defensemus et omnia ei adimpleamus
per illo hordine et ratione, sicut superius legitur, per iamdicta obligata pena. et
taliter scribere rogavimus te iaquintus notarius. actum salerno.
+ ego alerisi
+ ego rodelgrimus
+ ego unoala.
Torna all'inizio