Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.1, pars prima » 1/1.45 » Pag 160 - 165

1/1.45
160
165

160
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu christi; Nos gisolfus
161
dei previdentia langobardorum gentis princeps. per rogum et postulationem
domini petri veneravili episcopi. et ortatori nostro et pro amore omnipotenti
deo. et salvatione gentis nostre et patrie. concessimus in sanctam
sedem salernitane ecclesie ubi nunc ipse supradictus dominus petrus episcopus
preesse videntur. omnia et in omnibus rebus et substantia presviterorum.
atque diaconorum. subdiaconorumque. et omnium clericorum forentium. vel
civium ecclesiastici ordinis gradus fungentium. et illorum clericorum. qui
secularem habitum induuntur. sub toto nostro principatus commorantium.
qui sine heredes defuncti sunt. vel qui inantea fuerint defuncti absque
heredes. cum omnes illorum femine quod in pars adulterii habuerunt. vel
habuerint. seu et concessimus in eadem sancta sedes. omnes servos ex ipso
episcopio pertinentes cum uxoribus suis livere femine quod usque modo
162
sivi tulerunt vel habuerunt aut in antea tulerint. simulque et concessimus
in eadem sancta sedes omnes rebus ex mortuorum. que infra rebus ipsius episcopii
est. vel que eius monimina declarant. seu et si pars eidem episcopii
qualecumque hominem liverum recollexerint qui non siant censilem
ut nullam angariam aut dationem in partibus reipublice faciant aut persolvant.
simulque et concessimus in eadem sancta sedem omnem portaticum.
163
quod a pars ipsius episcopii vel ab omnibus clericis seu homnibus
ipsius episcopii dare debunt vel debuerint. per quacumque porta introierint
in civitate nostra salernitana seve in omnibus locis vel castellis nostri principatus
subgectos seu et cetera omnia et in omnibus que a singulis principibus
antecessores nostros in ipsa sanctam sedem concessa fuerunt. totum
in integrum omnia que supra legitur in prefatam sanctam sedem concessimus.
in ea videlicet rationem. ut amodo et deinceps per hoc nostrum
roboreum preceptum. omnia que superius legitur prefatam sanctam sedem
et eius presules et rectores habere et possidere valeatis. et inviolaviliter et
securi exinde permaneant. et concessimus iterum in prefatam sanctam sedem
ut quanti censiles sunt vel fuerint de ipso episcopio. ut nullam angariam
aliquando aut dationem in partibus reipublice faciant aut persolbant
per qualecumque ratione. et per hoc nostrum roboreum preceptum
omni tempore securi et inlesi exinde permaneant omni tempore. et a nullo
ex nostris iudicibus idest comitibus castaldeis. vel a quibuscumque agentibus
de omnia quantum superius legitur habeat aliquando prefatam sanctam
sedem requisitione aut molestatione. sed omnia qualiter prelegitur firmiter
164
atque securiter habeant et possideant quod vero preceptum concessionis
ex iussione suprascripte potestatis scripsi ego iohannes notarius Factum in
sacro salernitano palatio. de anno quartodecimo vestri principatus.
165
Mense iunius indictione quarta
Torna all'inizio