Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.972 » Pag 152 - 153

6.972
152
153

152
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus salerni domni nostri guaimari, et
tertio anno principatus eius capue, quam et secundo anno ducatus illius amalfi et surrentum,
glorioso princeps, mens martio, nona, indictione. Ideoque nos, i sumus petrus et iohanne
et ademari, germani filii quondam maraldi de locum floccanu, clarefacimus nominati germani,
quoniam communiter abemus et possidemus rebus cum arbustis bitatis a pars supradicti
genitori nostri et per gradum parentum nostrorum in locum nucerie, ubi floccanum et catamaurici
et congruum est nobis illut exinde bindere machenolfo filio quondam machenolfi;
et ideo nos prenominati germani vone nostre-voluntatis comune consensum ante
subscripti testes per anc- cartulam benundedimus atque ad semper abendum confirmabimus
tibi iamdicto machenolfi tota et inclita ipsa iamdicta pecia de iamdictum locum catamaurici,
qui est per as fine et mensurias: a pars septemtrionis fine maranci, inde passi quadtuor
et gubitu unum: ab occidente fine maraldi et de germani sui, sunt inde passi triginta
.... sicut inde poiu et sepe descernit, inde passi trideci: rebolvente in parte orientis
per fine radoaldi sunt passi quadtuor: iterum rebolvente in ipsa pars sebtemtrionis
fine maraldi, inde passi nobem, et ab oriente fine ipsius maraldi, inde passi biginti sex:
totum mensuratum at iuxto passu ominum; istut per iamdicte finis et per ipsa mensuria totum
153
et inclitum illut tibi nominato benundedimus, unde nullamque nobis nominatis germanis,
nec quarte de uxoribus nostre, vel in quabis parte hexinde reserbabimus, set, sicut
diximus, in integrum illut tibi benundedimus, quam et benundedimus tibi nos supradicti
iohannes et ademari una pecia de terra ibique propinquo in ipso locum catamaurici, quod
nobis est pertinentes abere per cartulam parationis da iaquintus filius quondam garaldi. Et
ideo nos supradicti iohannes et ademari vone nostre voluntatis, unianimiter parique consensum,
ante ipsi suprascripti testes per anc cartulam benundedimus atque ad semper abendum
confirmavimus tibi iamdicto machenolfi tota et inclita ipsa pecia, quod modo
ximus, de predictum locum catamaurici per finis et mensurie: ab occidente fine tuaque,
inde passi quinque: a sebtemtrionis fine bisantii, inde passi quadtuordeci: et ab oriente
fine garofali et de germani sui, sunt passi quinque: et a meridie fine machenolfi et de
germani sui, et coniungente se at ipsa propria fine inde passi quindecim; totum at iuxto
passum ominum est mensuratum: suprascripta rebus per suprascripte finis et mensurie
cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de bia sua illut
tibi nominato benundedimus. Unde nullamque nobis nominatis germanis, vel in quabis
parte hexinde riserbabimus, tamen ego iohannes et cum quarta uxore mea, sicut diximus,
a funditus illut tibi benundedimus, ad securiter et firmiter amodo et semper tu nominatus
et tuos eredes, et cui cartula ista bice vestra in manum paruerit, illut abendum, dominandum,
possidendum et omnia exinde faciendum quod volueritis, absque omni nostra het de
nostris eredibus vel de cuiuscumque ominibus contrarietate vel requisitione. Et pro confirmandam
et staviliscendam hanc nostram bindictionem nos nominati germani recepimus a
te nominato machenolfo, idest auri tari voni numero quadtuor in omnis deliveratione, sicut
inter nobis combenit. De qua per bona combenientia nos supradicti germani guadia tibi
exdicto machenolfi dedimus, et mediatorem tibi posuimus iohannes filius quondam iohanni
gualperti; et per ipsa guadia obligavimus nos et nostris eredibus amodo et, omni tempore
antistandum et defensandum tibi tuique eredibus inclita supradicta, nostra bendictione da
pars uxoribus nostris et da omnis omines omnique partibus, et cum bice de bie sue; quod
si taliter, ut superius legitur, illut tibi tuique eredibus non adimpleverimus et de suprascripta
nostra bindictione contradixerimus per quabis rationibus, tunc primum omnium
questio et causatio nostra et de nostris eredibus atversus vos et vestris eredibus sit exinde
tacita et bacua; et per ipsa guadia obligavimus nos et nostris eredibus at componendum
tibi tuique eredibus, seu cui cartula ista, vice vestra, in manum paruerit, decem auri solidos
constantinos. Et taliter scribere rogavimus te petrus protonotarius, actum huius nucerie.
+ ego guandelferi
+ ego romoaldus.
Torna all'inizio