117
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi. temporibus
domini mastali imperialis patricii et domini ioannis eius filii anno tricesimo
nono die quartadecima mensis martii indictione duodecima amalfi.
118
Certum est me . . . . . . . . . . . . . . . . . . . filii iohannis comitis de mauro comite.
quam et mastalus filius sergii comitis et petrus filius suprascripti
iohannis comitis. cognati et germani et una cum consensum et voluntatem
domine marende socere nostre. A presenti die et tempore pronam
atque spontaneam voluntatem. per hanc chartulam merissi divisionis. dividere
et difinire visi sumus vobiscum domino constantino tio nostro filio
marini de constantino comite. plenarii casali et oliveta nostra in territorio
staviano. quod dividere visi sumus nos suprascriptus iohannes quam
et mastalus et petrus in duas portiones. in primis omnibus partivimus
ipsum casalem da fusculum per traversum in duas portiones et termines
inter nos posuimus ipsa portio a supra avet longitudinem de uno
latere a parte ab andrea passi triginta et in . . . . . loca passi viginti quinquem.
et de alio latere passi viginti. et iactavimus ividem tote ipse olive
cum et totum ipso terra vacuum av ipsis cruces in lusu nominatim
at ipsa noce longitudinem passi viginti. similiter per totum passi viginti
et latitudinem quantum fuerit et si in ista mensura sive inserti aut granaccie
vel quolivet fructus venerit de ista portione sint. iterum iactavimus
119
ividem plenarium ipsum casalem de terrenzanu. quantum novis
evenerit a raginolfus qui eos pastinat sicut est cum omnia sua pertinentia et
portione nostra de ipsum duleum. et totum plenarium ipsum casalem quantum
avemus in torudecinte de isto totum quomodo superius legitur fecimus
una portione. seu et ipsa portio a suptus de predictum casalem da
fusculu. havet longitudinem de uno latere a parte ab andrea passi viginti.
et in media loca avet longitudinem passi viginti tres. et in ipso alio latere
avet longitudinem passi viginti quattuor. isto totum sicut suprascripta mensura
continet cum tote ipse olive quod avet cutare usque at ipsa noce
ubi fecimus ipsa cruce. et iam av ipsa noce quomodo decurret in ipse
olive ubi fecimus ipse crucis et isto totum sit alia portio. et iactavimus
ividem plenarium ipsum casalem da lauri cum et ipso terra vacuum ividem
qui vineam fuit a preterito tempore. et medietatem de tote ipse
terre seminatore quantum ividem in lauri avemus. preter exceptuavimus
exinde tota ipsa querqueta quante ividem avemus qui fuerunt runcata et
seminata. et qui non fuerunt seminata neque runcata et totum quantum
nos tetigerit de ipsum insertetum quem pastinat marinus pecorarius. ipse
amve cisterne quem avemus at fusculus ipsa cisterna maior sit de ipsa
portione de supra ut qui tulerit ipsa portione a supra ipsa cisterna maior
in sua siat potestatem ipsa portio de suptus de illi via ut portat at aqua
inplendi veneire et conciare sivi eam quando necesse fuerit. et ipsa cisterna
minor sit de ipsa portione de suptus omnis portio per sua capita aveat
viam. qui de nos perdiderit de ipsa portione sua a sue parti eos restauremus.
Quarum me suprascripto constantino tetigit in prima portionem. de
ipsum casalem da fusculum ipsa portio a parte a supra cum totum ipso
alio et omnia que superius legitur. et nos suprascripti tetit de ipsum casalem
da fusculu. ipsa portio a parte a suptus cum et totum ipso alio et
omnia que superius legitur. et in omnibus inter nobis eos divisimus et difinivimus
et nobis exinde appreensimus et unusquisque de nos faciat de sua
portione quod ei placuerit. qui autem de nos se extornare voluerit. componat
viginti bizanteos. et ec chartula sit firma. in praesentia testium. signum
+ manus mastalo comiti de musco comiti. signum + manus mansone
filio iohannis comitis de sergio comite. signum + manus urso filio lupino
de iohanne comite. + Ego constantinus scriva scripsi +
|