|
40
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni nostri Guaimarii, Et
tertio anno principatus domni guaimarii eius filio, gloriosi principibus, mense februarius,
quarta indictione. In sacratissimo salernitano palatio ante me romoaldus iudex Coniunctus
est maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi cum alfanus filius visantii, et cum
grimoaldus filius mirandi presbiteri, et cum cicirus filius ciceri et generum landoni filii
orsengari, et cum lando et citro germani filii radecisi, et roctardus filius ursi, qui sunt
toti avitantes in locum aunitum, tamen una cum ipsum abbatem adesset mirandus notarius
advocator ipsius ecclesie, propter quod iam preteritis ipse abbas cum illis causabit
ante romoaldus castaldus illorum, ut malo hordine introisset in rebus pertinentem predicte
ecclesie, quod abet in locum forino ulter ipso flubio forino, ubi mairanu dicitur, et fobee
ibi fecisset, et viti et arbori et sepi inde abscidisset, et frudium inde tulisset, et rebus ipsa
ad pars predicte ecclesie contrasset; et y omnibus suprascripti dixerant, ut in predicto
locum plures rebus aberent, set nescirent de quale cum illis causabit; et per iudicium
ipsius romoaldi castaldi inter se fuerunt guadiati, ut pariter illuc pergerent cum iudicem
et notario, et pars ipsius ecclesie monstraret illorum, unde cum illis causabit, et pars
predicte ecclesie plicaret se cum sua rationem, et illis cum sue rationibus, et iusta legem
inter se inde finem facerent etc.
« Quod sequitur, idem est ac in Membrana N. DCCXXV An. Dni. 1020 usque ad verba:
Ego qui supra Romoaldus. Postea vero ut infra ».
Et cum supradictum scriptum fuit lectum, et agnoscentes i omnibus suprascripti consortes,
qui sunt avitatores, ut diximus, de ipso locum aunitu, ut rebus ipsa per supradicte
finis et mensuriis, que ipsa scriptio conbenientie a pars ipsius episcopii declarad, pertinentem
esset ipsius aecclesie sancti maximi per veritatem, etiam et per sacramentum ipsum
illut sivi integrum firmatum aberet, ut dictum est, pars ipsius ecclesie ab ipsum
risus filius aghini consortem illorum. Ideo volumtarie sue ipsi suprascripti alfanus, grimoaldus,
et cicirus, et lando, et citro, et roctardus, toti consortes, conbenientiam manifestaberunt
se dicentes, ut tota rebus ipsa per supradicte finis et mensuriis, unde sacramentum
ipsum datum est, qualiter supradictum scriptum continet, ipsius ecclesie sancti maximi
esset pertinentes; et neque per testes, neque per monimen, nec per nulla quoque inventa
41
rationem, nec illis, nec illorum eredes, cum pars ipsius ecclesie sancti maximi exinde causare
aut contendere non poterent. Et taliter pro securitatem perpetuam ipsius ecclesie
sancti maximi hoc scribere fecimus te myrandus ubi supra notarius.
+ Ego qui supra romoaldus iudex.
| |