Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.472 » Pag 19 - 20

3.472
19
20

19
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri iohanni et sexto anno principatus
domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense september octaba indictione. memoratorium
factu a me friderisio comes filio quondam rodoaldi, eo quod ante subscripti testes
tradidi ad tenendum et lavorandum petri filio iaquinti et ragemprandi filio quondam mari
de terris mee quod abeo in locum ribus altu propinquo sala mea, que sunt per hec finis: de
una parte fine mea quod ad lavorandum retinet domnandus; alia parte fine similiter mea, sicut
silba discernit; alia parte similiter fine mea, quod ad lavorandum retimunt iaquintus et
gautio; alia namque parte similiter fine mea. infra predicte finis inclitum illut eorum ad lavorandum
tradidit tali ordine, ut amodo et usque quadtuor frudia recollecta illis et suis heredibus
tote ipse terris infraipse finis sue potestatis tenere et dominare, et omnis sue utilitatis
ibidem facere iusta ratione, et ipse terris acto tempore lavorare et seminare quale semente
meruerit, et recolligere et tritulare, sicut meruerit, et omnis bictum per omnis annum quam
inde fecerit, ibidem ad aira mecum vel cum meis heredibus. ... et homines quem ibidem
direxerimus, tollerent exinde de ipso bictum inclita tertiam partem, et illis et suis heredibus
tollerent exinde ipse due sortis ad faciendum quod boluerint: tantum quale sortionem
nobis de ipso bictum ibidem ebenerint, illis illut nobis adducerent ad omnis suum espendium
intus hec cibitatem ad domus nostra: ad completi ipsi quadtuor frudia tota ipsa rebus per
ipse finis rebertar ad nostra potestatem. Unde pro taliter per bona combenientia guadia nobis
ipsi petrus et ragemprandus dederunt et mediatores mihi posuerunt se ipsis; et per ipsa
guadia obligaverunt se et suis heredibus, ut si omnia suprascripta mihi meique heredibus
non adimpleverint, et aliquit exinde contradixerint, per ipsa guadia componere obligaverunt
se et suis heredibus mihi meique heredibus decem auri solidos constantinos, et omnia suprascripta
nobis adinplerent; verumtamen quale serbitium alii hominibus in ipsa rebus de predictum
locum ribus altu quod lavoraverint, fecerint, alia tale nobis facere se obligaverunt ipsi
nominati petrus et ragemprandus, tamen ipse petrus per absolutionem ipsius genitori suo. et
hunc brebem scribsi ego romoaldus notarius. verumtamen ipsi petrus et ragemprandus obligaverunt
se nobis ad pignerandum omnis causam suam quod est legitimo et inlegitimo, quod
subiunsit ego supradictus romoaldus notarius.
+ ego ragemprandus me subscripsi
20
+ ego maghenolfus me subscripsi
+ ego iaquintus.
Torna all'inizio