Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.976 » Pag 158 - 159

6.976
158
159

158
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus salerni domni nostri guaimari
gloriosi principis, et tertio anno principatus eius capue et ducatus illius amalfi, quam et
ducatus eius sirrentum, mense aprelis, nona indictione. Ideoque nos alfanus de paternum
filius quondam falconi, et landolfus, qui sumus pater et filius sicut nobis congruum
est bona nostre voluntatis per anc cartam ante ropfus, in cuius iudicium iudicandi de predicto
locum in manum commissum est per ioannace castaldeo, et ibidem adessent alii subscripti
testes, venumdedimus, atque ad semper abendum confirmo tibi iohanni presbiteri
filii dicti iohanni presbiteri tote et inclite due pecie de terra vacibe pertinentem nobis per
subcessione sursum in monte a supradicto locum paternum, ubi area fabrita dicitur; prima
pecia per ec finis et mensurie: de super ipsa pars coniuncta fine de eredes iaquinti et
ruscinei, inde sunt passi decem et octo: a pars septemtrionis fine de consortes nostros, inde
sunt passi quadraginta quadtuor, de super fine de ipsi consortes nostri, inde sunt passi
tridecim: a pars meridie descendente fine de germano et filio nostrum sunt usque priore
fine passi quadraginta quadtuor. Secunda pecia ibique a super abet finis et mensuria: de
subtus fine iohannis scaldafolia, inde sunt passi undeci et medium: a pars meridie fine
garami, inde passi quadtuor: de super fine germani nostri, inde sunt passi decem: a pars
septemtrionis fine de eredes cazzocti, inde sunt passi quadtuor, totum mensuratum at iusto
passu hominis. Ambo predicte pecie de terra per iamdicte finis et mensuria tota et inclite
cum omnia infra se abentibus, et cum vice de via sua, illut tibi predicti iohanni presbiteri
159
venumdedimus, at securiter et firmiter amodo et semper tu et tuos eredes illut abendum,
dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod volueritis, absque omni
contrarietate nostra et de nostris eredibus; unde a te subcepimus statutum pretium i sunt
auri tari duo in omnis deliberatione, sicut inter nobis conbenit, finitoque pretium ipsum
aput nos ea ratione, nos supradicti pater et filio per combenientie guadia tibi iohanni presbiteri
dedimus, et mediatorem tibi posuimus maceras filius quondam marini et per ipsa
guadia obligamus nos et nostris eredibus amodo et semper defensemus tibi tuique eredibus
tota et inclita suprascripta nostra vendictione da omnibus ominibus omnibusque partibus,
cui per nos illut per nos et nostris eredibus datum, aut obligatum, vel manifestatum,
aut per qualecumque ratione alienatum paruerit, vel qui per nostris et illarum
pars et datum inde nobis nostrisque eredibus emiserint, aut preposuerint quodcumque
causatione; de alii vero hominibus et partibus per nos ipsis inde siatis auctores et defensores,
cum omnibus moniminibus et rationibus que inde abere potueritis; et si
omnia suprascripta nos et nostris eredibus, tibi tuique heredibus non adimpleverimus et
aliquit inde quesierimus remanere aut contrare, aut si quacumque causationes inde nobis
preposuerimus, per supradicta guadia componere obligamus nos supradicti alfanus et landolfus,
pater et filius, et nostris eredibus, tibi predicti iohanni presbiteri et tuis eredibus,
aut cui carta ista in manum paruerit, decem auri solidos constantinos et omnia
suprascripta vobis adimpleamus ego iamdictus landolfus omnia egit per absolutione supradicti
genitori meus per supradicta guadia et obligata pena. Et taliter scribere rogavimus
te petrus et notarius actum supradictum paternum finibus aput montem.
+ singnum manus ropfi iudicis
+ ego mirandus.
Torna all'inizio