|
235
+ In nomine domini tertio anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius filio
gloriosi principibus, mense februarius quartadecima indictione. memoratorium factu a me martinus
presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante presentia petri iudici, combenientibus
me cum maria libera femina, pro quibus illa sociabit sibi modo virum andreas famulum
predicte ecclesie filium iordani, ut liceret ipsa maria ipsum andrea abere virum et illa cum eum
in rebus ipsius ecclesie residere et filiis filiabus quod fecerit de ipsum andrea; et nec ego nec
meos successores non aberemus potestate exinde compreendere ad manum serbiendum nobis,
set omni tempore liceret illis in rebus ipsius ecclesie residere et abitare sicut liberi hominibus.
sic tamen, ut de quantum laboraberit, pars predicte ecclesie exinde abere due sortis, et illis una,
faciendum quod voluerit; et si animalia guardaberit ipsi filii sui, similiter tertiam partem inde
tollere, faciendum quod voluerit; unde taliter adimplendum guadia ipsa maria mihi dedit una
cum domnellus adbocatorem suum et se ipsa posui mediatrice, ut si taliter omnia suprascripta
non adimpleberit et aliquit exinde remobere quesierit, componere mihi vel ad pars ipsius
ecclesie centum auri solidos costantinos. et hunc brebem scripsi ego petrus notarius qui
interfui.
+ ego qui supra petrus iudex.
| |