|
232
[+ In nomine Domini. Vic]esimo hoctabo anno principatus
domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense septembri
hoctaba indictione. Ante me Pe[trum iu]dicem Grimoaldus
filius quondam Iohannis et Landolfus filius quondam
Iohannis iudicis, ipsius Grimoaldi germanum, coniuncti
sunt cum Deode[de] cle[rico filio quondam A]lechisii, et ipsi
Grimoaldus et Landolfus, tamen ipse Grimoaldus pro parte
sua et ipse Landolfus pro parte sua et Grimoaldi infantis
germani sui, filii quondam suprascripti Iohannis iudicis, per
convenientiam tradiderunt ipsi Deodede, qui est levita, integram
233
terram [cum arbusto] et castaneto et aliis arboribus illorum
pertinentem foris [hac] civitate in loco Saraniano,
ubi Salice dicitur, que esse dixerunt [per] fines: a parte septemtrionis
finis sicut aliquantum ballone discernit unde
via fuit, et indeque saliente per plescora et exiente in limite
indeque rectum saliente usque media serra de pede finis via
publica; a meridie finis sicut aliquantum ballone discernit
et ab inde saliente per limitem et terminum et per medium
cristonem et coniungit in media ipsa serra. et ipsum
arbustum dixerunt esse per fines et mensuras infra suprascriptas
fines: a parte orientis finis ipsa via publica et
passus hoctuaginta quinque; ab ipsa parte septemtrionis et
passus hoctuaginta hocto; a parte occidentis et passus
hoctuaginta quattuor; a parte meridiei et passus quinquaginta.
tali quidem hordine ut amodo et semper ad suam
[et he]redum suorum sit potestate cum casa lignea et palmentum
ligneum cum suscitorio quod intus ipsam traditionem
esse dixerunt et [cum vi]ce de ipsa via, et illud teneant
et dominent et foveas omnesque suas utilitates iusta ratione
ibi faciant et in ipsa casa intus ipsam traditionem
omni tempore resideant et havitent et annualiter apto tempore
totum ipsum arbustum de super et de supter lavorent et
cultent, scilicet potent, propaginent et ubi meruerit arbores et
vites de vono vitineo ibidem plantent et surgant, ut omni
anno bene pareat lavorata et operata quatenus in melius
proficiat et non deperead et unde meruerit per circoitum totam
ipsam traditionem claudant et clausam et salbam semper
illam habeant; et annualiter apto tempore vindemiarum
et castanearum et arearum ipse Deodede et eius heredes faciant
scire ipsos Grimoaldum et Landolfum et Grimoaldum
et eorum heredes ut illuc pergant vel missum dirigant, et ille
et eius heredes totum ipsum arbustum rationavili[ter vin]demient
et poma quando meruerit inde colligant et de omni
vino quod inde exierit ibique ad palmentum et de ipsis pomis
quando meruerit integram medietatem ipsis Grimoaldo et
Landolfo et Grimoaldo et illorum heredibus vel ipsi eorum
misso dent, reliquam medietatem sibi habeant; et ipsam medietatem
ipsarum pomarum ille et eius heredes portent vel dirigant
ad domos ipsorum Grimoaldi et Landolfi et Grimoaldi
234
et heredum illorum: tertiam partem ipsi Grimoaldo et illius
heredibus et tertiam partem ipsi Landolfo et illius heredibus
et tertiam partem ipsi Grimoaldo et illius heredibus, reliquam
medietatem sibi habeant. ipsa sortione ex ipso vino que per
annum ipsis Grimoaldo et Landolfo et Grimoaldo et illorum
heredibus evenerit ipse Deusdede et eius heredes reponant, si
ipsi Grimoaldus et Landolfus et Grimoaldus et illorum heredibus
voluerint, ibidem in organeis a vino que per illos eis
adsignata ibidem fuerint et ipsa organea semper sint per illos
bene conciata et studiata et reposita intra ipsam casam
et sic ipsa sortione eorum in eis mittant et salbam per annum
eam faciant dum illam inde tollere fecerint absque de
generatione et igne. castaneas vero que per annum intra
suprascriptam traditionem fuerint apto tempore ipse Deusdede
et eius heredes colligant et siccent et integram medietatem
ex eis siccatis ipsis Grimoaldo et Landolfo et Grimoaldo
et illorum heredibus vel ipsi eorum misso dent, tertiam
partem ex ipsa medietate ipsi Grimoaldo et illius heredibus
et tertiam ipsi Landolfo et illius heredibus et tertiam partem
ipsi Grimoaldo infanti et illius heredibus, reliquam medietatem
sibi habeant; et ubi meruerit infra ipsum castanetum pastenent
et insitent castaneas zenzalas sicut meruerit et de quo
amodo et semper intra suprascriptam traditionem seminatum
fuerit ibique ad aream tritulato et bene conciato terraticum
eis et illorum heredibus vel ipsi eorum misso dent secundum
consuetudinem ipsius loci, et quanta fidanza aliquis
per annum ex ipsa traditione et de aliis rebus de loco Casiniano
ipsorum Landofi et Grimoaldi pertinente quesierit, totum
illud ipse Deodede et eius heredes dent. et per omnem
annum apto tempore vindemiarum ipse Deodede et eius
heredes dent ipsi Grimoaldo filio ipsius Iohannis et illius heredibus
unum tarenum bonum et, quando ipsi Grimoaldus et
Landolfus et Grimoaldus et illorum heredes voluerint, tunc
ipse Deodede et eius heredes dent eis duos homines ad lavorandum
per annum ubi voluerint; et ipsos Grimoaldum et
Landolfum et Grimoaldum vel ipsum missum eorum dum per
annum pro ipsis frudiis recipiendis ibidem steterint, ipse
Deodede et eius heredes eos nutriant secundum illorum possivilitatem
et per annum, per vindemiarum tempus, palmentatica
235
eis dent secundum consuetudinem ipsius loci. et
quo tempore ipse Deodede et eius heredes suprascriptam traditionem
tenere et lavorare noluerint aut non potuerint in
suprascripto hordine, integram ipsam traditionem per suprascriptas
fines studenter lavorata et operata et surta qualiter
illo tempore meruerit et unde meruerit per circoitum clausam
et salbam cum ipsa casa clausa et cooperta et cum ipsis
organeis a vino et cum ipsis palmento et suscitorio salbo
et de super cooperto sicut meruerit, qualiter illiud omni tempore
havere devent, remittant ad potestatem ipsorum Grimoaldi
et Landolfi et Grimoaldi et heredum illorum faciendum
ex eo quod voluerint. et per convenientiam ipsi Grimoaldus
et Landolfus, tamen ipse Grimoaldus pro parte sua
et ipse Landolfus pro parte sua et ipsius Grimoaldi infantis
germani sui, guadiam ipsi Deodede dederunt et ei pro sua
parte ipse Grimoaldus fideiussorem posuit Alderisium filium
quondam Falconis, et ipse Landolfus ei similiter pro
parte sua et ipsius Grimoaldi infantis germani sui fideiussorem
posuit Ademarium filium quondam Guidonis qui Cornuinpede
dictus est, et per ipsam guadiam ipsi Grimoaldus
et Landolfus obligaverunt se et illorum heredes semper defendere
ipsi Deodede et illius heredibus integram suprascriptam
traditionem cum bice de ipsa via, donec illam in suprascripto
hordine tenere et lavorare sicut suprascriptum est voluerint,
ab omnibus hominibus per suprascriptas fines. et si sicut
superius scriptum est ipsi Grimoaldus et Landolfus et illorum
heredes ipsi Deodede et illius heredibus non adinpleberint
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, per convenientiam, per ipsam guadiam
obligaverunt se et illorum heredes componere ipsi
Deodede et illius heredibus triginta auri solidos costantinatos
et sicut superius scriptum est adinplere. quod superius
inter virgulos scriptum est legitur cum ipsis organeis a vino.
verumtamen hoc memorari facio quoniam suprascripta
traditio tertiam partem ex ea pertinet ipsi Grimoaldo filio
236
Iohannis et duas partes ipsis Landoifo et Grimoaldo. Et taliter
tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
| |