Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.352 » Pag 185 - 186

2.352
185
186

185
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri mansoni et domni iohanni filii
eius gloriosi principes, mense aprelis undecima indictione. declaro ego areghisi comes filius
quondam iohanni, quoniam domnus amatus venerabili presul sancte sedis salernitane per firma
cartula per bonam combenientiam commutationis ordine datum abuit mihi rebus, quod pars
ipsius episcopii abuit in cetaria ubi ad fonti dicitur finibus salernitanis, que est rem ipsam propinquo
aqua de flescetole in qua ecclesia quambis aduc non dedicata, vocabolum sancti archangeli
sita est; et sunt terris vacue, et silbis, et vineis, et castanietum, et insitetum uno teniente
per as fines: a parte occidentis sicut discernit ipsa aqua de fleschetole et a capite de ipsa aqua
rectum salientem per ipsum montem et coniungente usque in serra maiore de monte qui vocatur
falezo: a parte orientis sicut discernit inclitum torum in quo ipsa plescora sunt, qui est a
super ipsa ecclesia sancti archangeli, et ab ipso toru rectum descendente usque mare, iterum
ab ipso toru ascendente per ipsum montem et rectum saliente in partibus septemtrionalis et
coniungente in ipsa serra de ipsum montem de falerzo: a partibus septemtrionalis fine ipsa
serra de ipsum monte de falerzo: de suptus fine mare. hec bero rebus per iamdicte finis cum
ipsa ecclesia et cum omnia infra se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum bice de via
sua ipse domnus episcopus per bona combenientia commutationis ordine dedit, At securiter et
firmiter ego et meis heredibus, et cui per nos datum paruerit, et eius heredes illut abendum,
dominandum, possidendum, et omnia inde faciendum que voluerimus. Nuc autem congruum
est mihi inclita rebus ipsa, per ipse finis venumdare iohanni amalfitano filio mauroni comitis.
Et ydeo ego superius dictus areghisi, sicut mihi congruum est mea vona bolumtate, per an
cartulam venumdedi tivi iamdicti iohanni inclita supradicta rebus per ipse finis, sicut ab ipso
episcopo mihi datum est, unde nullam nobis aut uxori mee vel cuiqua hominibus vel in quavis
partibus exinde restitid aut dicimus remanere sortionem, set totum et inclitum per ipse finis,
sicut ipsa cartula commutationis continet, una cum ipsa cartula vobis venumdedi, Ad securiter
ac firmiter amodo et semper vos vestrisque heredibus illut abendum, dominandum, possidendum
186
et omnia exinde faciendum que volueritis. Unde pro confirmandam et staviliscendam hanc nostram
bindictionem a presentis recepimus a te exinde statutum pretium, y sunt auri solidi de tari
numerum quinquaginta, sicut inter nos combenit in omnes deliberatione: finitoque pretium ipsum
aput nos ea ratione, hobligo me qui supra areghisi et meis heredibus tibi iohanni quam et ad
tuis heredibus supradicta nostra vindictione, ut dictum est, amodo et semper antistandum et defensandum
a pars uxoris mee et ab omnibus ominibus omnique partibus, cui vel ubi per nos illud
vel exinde datum aut obligatum seu tingnatum vel manifestatum paruerit, vel qui pro nostris
partibus aut pro pars ipsius uxoris mee emiserint vobis exinde quodcumque causationes. si autem,
etc. Sequitur formula consueta. Qui pacta non servet, multatur centum aureis solidis constantinianis.
et quando pars ipsius episcopii vos vestrique heredes defensorem abere quesieritis
de ipsa rebus, tunc, quemammodum nobis pars ipsius episcopii rebus ipsa secundum ipsa
cartula defendere et adimplere devet, eodem modo illam vobis defendat pars ipsius episcopii, et
adimplead vobis, quemammodum nobis defendere et adimplere devet; eo quod sic continet ipsa
cartula commutationis, ut nobis nostrisque heredibus, et cui per nos data paruerit, et ad eius
heredes rebus ipsa defensaret; a quo autem rebus ipsa per ista cartula vobis venumdedimus,
sicut diximus, quando pars ipsius episcopii defensorem exinde habere volueritis, defenset vobis
rebus ipsa, sicut illam nobis defendere debuerit, velut ipsa cartula continet. Unde de omnia
suprascripta per suprascripto ordine vobis adimplendum, guadia vobis exinde dedimus et mediatore
vobis posuimus alerisius comes filius dauferi. quam te aghenardus notarius scribere
rogabimus. actum salerno.
+ Ego grimoaldo
+ Ego pando
+ Ego lando
Torna all'inizio