103 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro basilio magno imperatore anno quimquagesimo septimo: sed et constantino 
frater eius magno imperatore anno quimquagesimo quarto: Die vicesima 
mensis decembrii indictione quinta decima neapoli: Certum est nos sergius 
in dei nomine eminentissimus consul et dux: A presenti die promtissima 
voluntate promicto vobis prankatius humilem Igumeno monasterii sanctorum 
theodori et sebastiani qui appellatur kasapicta situm in biridiarium et at 
cucta vestra congregationem monachorum memorati sancti et venerabilis 
vestri monasterii propter quod vos nobis dedistitis ad lavorandum inclitas 
omnes terras vestras cultas et non cultas. Una cum scapulis et ribis monte 
et monticellum insimul quantas et quales obbenit in memorato vestro monasterio 
pertinet aut pertinentes fuerit de loco qui vocatur campilionem. 
seum et de loco qui dicitur kampana. Una cum arvoribus et introitas hearum 
et omnibus eis pertinentibus pertinente in memorato vestro monasterio 
per quovis modum quatenus omnia et ex omnibus memoratis qualiter superius 
legitur in mea meisque heredibus sit potestatem eos tenendi et dominandi 
seum lavorandi et ad lavorandum tribuendi fruendi et comedendi et de ipsas 
frugias faciendi omnia que voluerimus. Unde nullam partem aud sorte nobis 
exinde non queratis aut tollatis per nullum modum: tantumodo ego et heredes 
meis vobis et in memorato sancto et venerabili vestro monasterio exinde omni 
annue per sancte marie de augusto mense in omni transacta dare debeamus 
tantas modias de bictum de que ibi seminaverimus quanta modias dederint 
aliis hominibus consortibus vestris qui ibidem terras ad lavorandum detinuerint 
et quinque modias superflua tractum paratum vonum siccum usque 
intus memorato sancto et venerabili vestro monasterio mensuratum at modium 
iustum de comedendum. et pro ipsis silbis vobis dare debeamus in 
auro tare unam nullam exinde dantes aut mittentes occansionem et sine 
omni amaricatione: et nullatenus presumetis vos aut posteris vestris vel 
memorato vestro monasterio mihi meisque heredibus exinde aliquod tollere 
aut minuare per nullum modum nullamque atinventa rationem nec per 
summissis personis: Dantes et atinplentes ego et heredibus meis omni annue 
104 
in memorato vestro monasterio omnibus memoratis ut super legitur: 
et qualem tempore ego aut heredes meis vobis et in memorato vestro monasterio 
illos abrenuntiare voluerimus licentiam abeamus: Insuper stetit 
nobis ut si vos aut posteris vestris memoratoque vestro monasterio de ipsis 
terris vestris lavorare potueritis et volueritis clara facta veritatem licentiam 
abeatis exinde lavorare quantum potueritis. Quia ita sic nobis comvenit: 
Si autem aliter fecerimus de is omnibus memoratis per quovis modum aut 
summissis personis tunc componimus nos et heredes nostris vobis et in 
memorato sancto vestro monasterio auri solidos quinguaginta bythianteos 
et hec chartula ut super legitur sit firma scripta per manus petri curialis 
per memorata indictione + et oc recordando firmamus ut qualem temporem 
vos aut posteris vestris vel memorato vestro monasterio in quavis de 
ipsis terris vestris que nobis dedistis ut super legitur hobedientias facere 
et abere volueritis licentiam et potestatem abeatis absque omni contrarietatem 
nostra et de nostris heredibus: et oc iterum inquit memoramus 
ut nullo modo presummimus nos aut heredes nostris liquod de memoratis 
terris vestris alicui vel ubique exinde dare aut scriare per concessione 
at quavis personas per nullum modum: preter ut superius diximus licentiam 
et potestatem abeamus illos at lavorandum dare cuique voluerimus. 
Dantes in memorato vestro monasterio posterisque vestris per omni annue 
in memorata festivitate dare debeamus ipsum bictum et memoratum tare 
ut super legitur . . . . . . alia manus 
+ Sergius consul et dux subscripsi + . . . . . . alia manus . . . . 
+ Ego petrus filius domini mastali testi subscripsi + . . . . . nam 
testis . . . . . 
+ Ego sergius scriniarius . . . . . . . iterum testis . . . . + 
+ Ego gregorius latiaro . . . . . . similiter testis . . . . 
+ Ego petrus curialis complevi et absolvi per memorata indictione 
. . . . . . alia manus . . . . 
+ Ego sergius primarius curie huius civitatis neapolis hec exemplarie 
chartula promissionis sicut superius legitur quem eius authentica nobis at 
duxit domino iohanne venerabili presbitero et rector memorati monasterii 
sancti sevastiani pro ista exemplaria faciendum in memorato monasterio 
ex ipsa authentica relevata et a singulos relectas pro ampliorem eius firmitatem 
105 
manus proprias subscripsi in die undecima mensis magii indictione 
quinta + 
+ Ego leo tabularius curie huius civitatis neapolis hec exemplarie 
chartula promissionis sicut superius legitur quem eius authentica nobis atduxit 
dominus iohannes venerabilis presbytero et rector memorati monasterii 
sancti sebastiani pro ista exemplaria faciendum in memorato monasterio 
ex ipsa authentica relebata et a singulos relectas pro ampliorem eius 
firmitatem manus propria subscripsi in die undecima mensis magii indictione 
quinta +
  |