170 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro basilio magno imperatore: anno sexagesimo tertio: sed et constantino 
frater eius magno imperatore anno sexagesimo die decima mensis septembri 
indictione sexta neapoli: Certum est me maria qui marenda clamatur filia 
quondam domini bitaliani cognomento arvomacculo: relicta autem quondam 
domini sergii cognomento de gintile: A presenti die promtissima volumtatem: 
venumdedi et tradidi tivi iohanni ferrario qui nominatur corbulo filio quondam 
petri ferrarii qui nominatur corbulo: idest integra una petia mea de terra 
que nominatur at correlari: posita in loco qui nominatur casole: una 
cum intersicum suum et cum ex parte de scapula ibique coniunctum parte 
occidentis et cum palmentum frabitum et subscetorium suum: qui in ipsum 
intersicum exe bidetur: et qualiter descendit et badit da ipsa clusuria usque 
at cilium de alia scapula qui fuit de illum bofrantinum qui modo abes 
bono ferrario previgno suo: insimul una cum arboribus et fructoras suas 
et cum portione mea de piscina comune: qui est iusta ipsa clusuria: et 
cum introitas earum et omnibus eis pertinentibus: pertinente mihi per comparatum 
per chartulam comparationis mea membranis scripta que mihi exinde 
fecit iohannes filium quondam domini stephani qui nominatur pappamaurontum 
postmodum vero monachi: cum consensum maria amalfitana conius 
sua et at memorato iohanne pertinuit per comparatum per alia chartula 
comparationis que at eum exinde fecit stephano qui nominatur rindininum 
filium quondam petri herarii rindininum postmodum vero monachi et maria 
iugales: et at eis obbenit a quondam leone herario filio marini botrantini: 
et at ipso leone pertinuit per chartulam comparationis sua que ad eum 
exinde fecerunt stephano et bono germanis filiis quondam petri morci milite 
de casole: et da summo filio quondam iohanni thio et nepotes: memorato 
quondam summo pro vice stephano puerulo nepote suo filio iohanni 
germani sui: quibus ipse chartule cum unum dispositum qui in presentis 
dedi pro tua et de tuis heredibus defensione: memoratum dispositum fecit 
quondam drosum filia quondam boni presbyteri conius memorati leoni ferrarii 
continente quommodo donabit ipsa drosum at memorato leo viro suo integra 
171 
quarta parte falcidii sui que ad ipsa drosum obbenire debuit: et 
coheret sivi at memorata clusuria ab uno latere caba pubblici: et de alio 
latere est terra tua memorati iohanni ferrarii sicuti inter se sepis et fossatus 
exfinat: et de uno capite est atrium de memorata piscina comune unde ipsa 
portione mea qui venumdedi: seum et fundiciolum tuum memorati iohanni 
ferrarii sicuti inter se egripus et parietina seu sepis exfinat: et at memoratum 
intersicum in qua est ipse malmentum est ex parte ex ipsa clusuria que tivi superius 
venumdedi: et a foris ipsum intersicum est memorata scapula: et a parte 
occidentis coheret terra mea que in mea reserbavi potestatem: sicuti inter 
se sepis exfinat: et a parte meridiana est memorata scapula qualiter descendit 
usque at ipsa terra memorati boni ferrarii: De quibus nehil mihi exinde 
aliquod remansit aut reserbavi nec in aliena cuiusque personas quod apsit 
commisi aut iam commicto potestatem: set a nuc et deinceps prenominata 
memorata clusuria mea de memorata terra cum memoratum intersicum 
in qua est memoratum palmentum et cum memorata scapula cum portione 
mea de memorata piscina cum atrium suum quantum ad oc pertinet 
et cum arboribus et fructoras suas et cum introitas earum et omnibus 
eis pertinentibus a me tivi sint venumdatum et traditum in tua 
tuisque heredibus sint potestatem queque exinde facere volueritis ab odierna 
die semper liberam abeatis potestatem: et neque a me memorata maria qui 
marenda clamatur neque a meis heredibus nec a nobis personas summissam 
nullo tempore numquam tu memorato iohanne ferrario qui nominatur 
corbulo aut tuis heredibus quod apsit abeatis exinde aliquando quacumque 
requesitione aut molestiam per nullum modum nec per summissam personas 
a nuc et in perpetuis temporibus: insuper et ab omni hommines hommique 
personas homni tempore ego et heredibus meis tivi tuisque heredibus exinde 
in omnibus antestare et defensare debeamus hostendente tu et heredibus tuis 
mihi meisque heredibus memorate quatuor chartule cum memoratum dispositum 
que tivi dedi at relegendum et fine faciendum ubi necessum abuerimus 
et sic tivi tuisque heredibus illos antestare et defensare debeamus: 
propter quod accepi a te exinde in presentis in omnem decisione seum deliberatione: 
idest auri solidos duodecim de tari ana quatuor tari per solidum 
sicut inter nobis combenit: Si autem aliter fecerimus de his omnibus 
memoratis per quobis modum aut summissam personas: tunc compono ego 
172 
et heredibus meis tivi tuisque heredibus auri solidos viginti quatuor bythianteos 
et ec chartula venditionis ut super legitur sit firma scripta per 
manus sergii curialis per memorata sexta indictione + hoc signum + manus 
memorata maria qui marenda clamatur relicta memorati quondam sergii de 
gintile ego qui memoratos pro eam subscripsi et memoratos solidos traditos 
+ ego petrus filius domini cesarii rogatus a suprascripta maria testi 
subscripsi et suprascriptos solidos traditos bidi + 
+ Ego iohannes curialis rogatus a memorata maria testis subscripsi et 
memoratos solidos tradidos bidi + 
+ ego iohannes filius domini sergii rogatus a suprascripta maria testi 
subscripsi et suprascriptos solidos tradidos bidi + 
+ Ego sergius Curialis qui memoratos post subscriptione testium Complevi 
et absolvi per memorata sexta indictione +
  |