38
+ In nomine domini nostri ihesu christi. Anno ab incarnacione eius
millesimo centesimo octabo decimo. Mense martii undecima indictione. Ego
Gaufridus qui vocor demedania suessolanorum et acerranorum plurimorumque
aliorum divina quadam providencia senior. Divino spiritu compulsus pro
redempcione ac mercede anime mee genitorisque mei et mee genitricis et
mee uxoris. ac Roberti barbani mei atque omnium parentum meorum. Ut
aput piissimum dominum de pecatis nostris indulgenciam atque requiem
invenire valeamus. Declaro quia in presentia nostrorum militum meique iudicis.
et aliorum testium per hanc cartam offero atque trado deo et ecclesie sancti
Laurencii que ecclesia est constructa in territorio aversano. et tibi Domino
matheo prudentissimo ac religiosissimo abbati. predicte aecclesiae beati
Laurencii martiris. pro parte et vice aecclesiae sancti petri apostoli . . . . .
in loco ubi mons onicelli nuncupatur sita est non multum longe suessole.
primitus namque omnes res et terras quas tenuerunt et dominaverunt custodes
prephate aecclesiae beati petri apostoli usque nunc et insuper decimas
tota et integra de territorio suessolane de omnibus rebus mobilibus
et immobilibus quod est in meo dominio. et decimas nominatas de platea
predicte suessole. et decimas de platea acerri. que est in meo dominio. et
tota et integra platea que pergit ante iam dictam. ecclesiam sancti petri. et
totum et integrum molinum qui cognominatur adarchi. et totum et integrum
molinum quod est iusta molinum aecclesiae beate dei genitricis et virginis
marie. et domini giraldi episcopi et tota et integra fusara que cognominatur
mefite. et ec fusara sub hac videlicet racione ut nullus de hominibus
nostris suessole aut de acerre nec de tota terra paludis audeat linum mittere
vel ponere in alia aqua nisi in predicta fusara. et terra que est justa fusara
que vocatur cannetum. et videtur esse inter os fines. Ab uno latere
terra gemme burge. et terra gaufridi malesii et predicte mefite. et terra
mea videlicet que est iusta fusara et iusta viam que pergit ad cicalam.
et terra uxoris taisnelli et iterum terra gaufridi malesii et terra marie. petri
39
argente. et terra landulfi roche. et terra iohannis normanni. et terra fuske.
et terra petri bassalli. et terra gustabilis marie de tanso. et iterum terra
predicte marie argente. et terra doredi patari. et iterum terra predicte fuske
uxoris sparani. et terra iohannis de casale. et iterum terra predicti petri
bassalli. et aduc terra mea. et terra potefridi. et terra carbonis. et terra
martini adopedi. et iterum terra mea. et terra roberti filii petri. et terra
predicti petri bassalli. Ab alio vero latere silva que dicitur casale. et terra
iohannis ofridi. et terra predicte uxoris caisnelli. et terra mea. et terra
predicte argente. et terra petri maragldi. et iterum terra mea. et terra predicte
uxoris caisnelli. et terra stadii infantis. Ab uno capite terra predicte
aecclesiae sancti petri. et terra geme scilfane. et terra petri presbiteri ofridi
et terra iohannis aphi. Ab alio namque capite terra mea. et terra sancti
michaelis arcangeli. et terra predicti petri vassalli. et terra landulfi roke.
Hec omnia qualiter ic supra legitur totum et integrum illut deo et ecclesie
sancti laurencii. et tibi domino matheo venerabili abbati. pro parte et vice
aecclesiae sancti petri apostoli concessi. et tradidi atque offerui. Ad honorem
et possessionem predicte aecclesiae beati petri. et nec mihi. nec cuilibet
alteri homini ad habendum inde nullam reservavi. Set cunctum et
integrum illut predicte aecclesiae concessi. et tradidi atque offerui ea videlicet
racione. ut amodo et semper tu predictus dominus matheus religiosissimus
abbas. tuique successores pro parte iam dicte aecclesiae securo
nomine abeatis et possideatis per dictam concessionem tradicionem atque offercionem
et quidquid volueritis. inde faciatis ad honorem. et possessionem
predicte aecclesiae beati petri apostoli. Ita quippe ut nullus honoris. vel
dignitatis magna. parvave persona ex ac concessione et tradicione atque
offercione prephatam ecclesiam vel suos abbates aut rectores disvestire
aut fatigare presumat. Quot si forte quis temerario ausu facere presumpserit
sciat se decem libras auri purissimi compositurum. Si quis vero
hanc concessionem. et tradicionem. atque offercionem nec ante vel post
obitum meum hoc quod prelegitur quocumque modo dirrumpere retornare.
vel removere temptaverit. scit maledictus et excommunicatus. sicut
datan. et abiron. et ab universali sancta ecclesia separatus. Usque dum
ad satisfactionem eiusdem aecclesiae rectorumque suorum venerit. Quod ut cercius
40
credatur. diligencuisque observetur Manu propria supterscripsimus. et
hoc scriptum nostri sigilli impressione insigniri iussimus. Et tibi rainalde
presbiter. et notari scribere iussi.
+ Ego qui super Gaufridus Medanie.
+ Ego Sikelgarda sua coniux. +
+ ego gulferanius.
+ ego anserius.
+ ego erbertus iamne.
+ ego gaufridus malfinus.
+ ego rao talesius.
+ Ego Petrus Vassallus.
+ ego gaufridus presbiter . . . . . . .
+ Ego Robertus demedania do et confirmo causam istam. +
+ Ego Guimundus muco grossus.
+ Ego Riccardus. devanabla.
+ Ego Rugales de ponte Hulgone.
+ Ego Josulmus capud de asina.
|