|  | 
 + In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnationis
 eius millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno principatus
 domni nostri Gisulfi glorioso principis, mense maio
 duodecima indictione. Memoratorium factum a nobis Iohannes
 presbiter filius quondam Iohanni et Iohannes presbiter filius
 quondam Petri, eo quod ante subscripti testes prestituimus mulier
 nomine Aloara filia quondam Iohanni presbiteri octo auri tari
 voni, et probter fidem de ipsi tari tradidit nobis omnes frugia quod
 exierit de una pecia de terra cum arbusto vitatum quod est in locum
 Angre, quod preterito tempore ipsa Aloara offeruit in eclesia
 Sancti Martini et Sancte Marie que in unum constructe sunt intus castello
 Nucerie, que ipsa mulier diebus vite sue ipsa frugia sibi reserbabit
 omnibus diebus vite sue sicut ipsa cartula offertionis
 
 continet. et sicut diximus tota ipsa frugia quod inde exierit
 illut nobis tradidit cum omnia infra se abentes et cum vice de
 vie sue, tali tinore ut amodo et usque unum annum completum
 ipsa tradictionem lavoremus, fobee omnes nostre utilitatis ibi faciamus
 ut iustum est, et quicquit fructus quod inde tollere potuerimus
 totum nostre sint potestatis faciendum quod voluerimus. completo
 vero ipso constitutum obligavit se ipsa mulier et eredum illius
 retdere nobis nostrisque eredibus alii octo auri tari voni ex
 moneta Amalfitanorum ut sine iunta illut dare possamus, et ipsa
 tradictio ad omnes frugia recollecta illut ei remidtamus, abendum
 illut partibus ipsius eclesie sicut ipsa cartula offertionis continet;
 et, si in dicto constitutum ipsi tari nobis nostrisque eredibus retdere
 non potuerit et nobis placet, abeamus ipsa tradictio in antea
 usque ipsi tari nos et nostris eredibus ab illam et eredum illius
 quesierimus recolligere in illo ordinem et rationem sicut supra legitur
 illut abeamus, et in suprascripto ordinem illam et suos eredes
 ipsa tradictionem nobis nostrisque eredibus cum vice de vie sue
 ab omnibus ominibus defenset. et per combenientia ipsa Aloara
 guadiam dedit et fideiussorem nobis posuit se ipsam, et per
 ipsam guadiam obligavit se et suis eredibus quod, si taliter omnia
 suprascripta nobis nostrisque eredibus non adimpleverint et aliquit
 inde contradixerint, per ipsa guadia obligavit se et suis eredibus
 componere nobis nostrisque eredibus et cui oc scriptum in manum
 paruerit viginti auri solidos constantinatos et suprascripta
 nobis complirent, et obligavit se et suis eredibus nobis nostrique
 eredibus at pingnerandum et comprendendum omnes res et causam
 suam legitimo et inlegitimo. Dua scriptora unius tenoris scribere
 fecimus, istud quod ego Iohannes presbiter filius Petri
 retineo et alium similem tenet ipse Iohannes presbiter
 filius Iohanni. Quod scripsi ego Petrus protonotarius. S.
 + Ego Iohannes.
 + Ego Romoaldus.
 |  |